'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur

gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,

inlustris animas nostrumque in nomen ituras,

expediam dictis, et te tua fata docebo.

Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,

proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras

aetherias Italo commixtus sanguine surget,

silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,

quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx

educet silvis regem regumque parentem,

unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.

'Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis,

et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet

Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis

egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.

Qui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, vires,

atque umbrata gerunt civili tempora quercu!

Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,

hi Collatinas imponent montibus arces,

Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque.

Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

'Quin et avo comitem sese Mavortius addet

Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater

educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae,

et pater ipse suo superum iam signat honore?

En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma

imperium terris, animos aequabit Olympo,

septemque una sibi muro circumdabit arces,

felix prole virum: qualis Berecyntia mater

invehitur curru Phrygias turrita per urbes,

laeta deum partu, centum complexa nepotes,

omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.

'Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem

Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli

progenies magnum caeli ventura sub axem.

Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,

Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet

saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam, super et Garamantas et Indos

proferet imperium: iacet extra sidera tellus,

extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas

axem umero torquet stellis ardentibus aptum.

Huius in adventum iam nunc et Caspia regna

responsis horrent divom et Maeotia tellus,

et septemgemini turbant trepida ostia Nili.

Nec vero Alcides tantum telluris obivit,

fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi

pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;

nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,

Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.

aut dubitamus adhuc virtute extendere vires,

aut metus Ausonia prohibet consistere terra?

'Quis procul ille autem ramis insignis olivae

sacra ferens? Nosco crines incanaque menta

regis Romani, primus qui legibus urbem

fundabit, Curibus parvis et paupere terra

missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,

otia qui rumpet patriae residesque movebit

Tullus in arma viros et iam desueta triumphis

agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,

nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.

Vis et Tarquinios reges, animamque superbam

ultoris Bruti, fascesque videre receptos?

Consulis imperium hic primus saevasque secures

accipiet, natosque pater nova bella moventes

ad poenam pulchra pro libertate vocabit.

Infelix, utcumque ferent ea facta minores,

vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi

aspice Torquatum et referentem signa Camillum.

Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,

concordes animae nunc et dum nocte premuntur,

heu quantum inter se bellum, si lumina vitae

attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!

Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci

descendens, gener adversis instructus Eois.

Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,

neu patriae validas in viscera vertite vires;

tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,

proice tela manu, sanguis meus!---

'Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho

victor aget currum, caesis insignis Achivis.

Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,

ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,

ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae.

Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?

Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,

Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem

Fabricium vel te sulco Serrane, serentem?

quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es,

unus qui nobis cunctando restituis rem.

Excudent alii spirantia mollius aera,

credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,

orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio, et surgentia sidera dicent:

tu regere imperio populos, Romane, memento;

hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem,

parcere subiectis, et debellare superbos.'

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:

'Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis

ingreditur, victorque viros supereminet omnes!

Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,

sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,

tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'

Atque hic Aeneas; una namque ire videbat

egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,

sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu:

'Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?

Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

Quis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso!

Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.'

Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:

'O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;

ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra

esse sinent. Nimium vobis Romana propago

visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.

Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem

campus aget gemitus, vel quae, liberine, videbis

funera, cum tumulum praeterlabere recentem!

Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam

ullo se tantum tellus iactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello

dextera! Non illi se quisquam impune tulisset

obvius armato, seu cum pedes iret in hostem,

seu spumantis equi foderet calcaribus armos.

Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,

tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,

purpureos spargam flores, animamque nepotis

his saltem adcumulem donis, et fungar inani

munere'---Sic tota passim regione vagantur

aeris in campis latis, atque omnia lustrant.

Quae postquam Anchises natum per singula duxit,

incenditque animum famae venientis amore,

exin bella viro memorat quae deinde gerenda,

Laurentisque docet populos urbemque Latini,

et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur

cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;

altera candenti perfecta nitens elephanto,

sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.

His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam

prosequitur dictis, portaque emittit eburna,

ille viam secat ad naves sociosque revisit:

tum se ad Caietae recto fert litore portum.

[Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.]

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VII

TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen

Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.

At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

aequora, tendit iter velis portumque relinquit.

Adspirant aurae in noctem nec candida cursus

Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

Proxima Circaeae raduntur litora terrae,

dives inaccessos ubi Solis filia lucos

adsiduo resonat cantu tectisque superbis

urit odoratam nocturna in lumina cedrum,

arguto tenuis percurrens pectine telas.

Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

saetigerique sues atque in praesaepibus ursi

saevire ac formae magnorum ululare luporum,

quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

induerat Circe in voltus ac terga ferarum.

Quae ne monstra pii paterentur talia Troes

delati in portus neu litora dira subirent,

Neptunus ventis implevit vela secundis

atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

cum venti posuere omnisque repente resedit

flatus et in lento luctantur marmore tonsae.

Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.

verticibus rapidis et multa flavus arena

in mare prorumpit. Variae circumque supraque

adsuetae ripis volucres et fluminis alveo

aethera mulcebant cantu lucoque volabant.

flectere iter sociis terraeque advertere proras

imperat et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,

quis Latio antiquo fuerit status, advena classem

cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

expediam et primae revocabo exordia pugnae.

tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,

dicam acies actosque animis in funera reges

Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam

Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,

maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes

iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica

accipimus, Fauno Picus pater isque parentem

te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.

filius huic fato divom prolesque virilis

nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.

Sola domum et tantas servabat filia sedes,

iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

Multi illam magno e Latio totaque petebant

Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis

Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx

adiungi generum miro properabat amore;

sed variis portenta deum terroribus obstant.

Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,

sacra comam multosque metu servata per annos,

quam pater inventam, primas cum conderet arces,

ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus

Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

Huius apes summum densae (mirabile dictu),

stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,

obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis

examen subitum ramo frondente pependit.

Continuo vates: 'Externum cernimus,' inquit,

'adventare virum et partis petere agmen easdem

partibus ex isdem et summa dominarier arce.'

Praeterea, castis adolet dum altaria taedis

et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,

visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,

[atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]

regalisque accensa comas, accensa coronam

insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo

involvi ac totis Volcanum spargere tectis.

Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:

namque fore inlustrem fama fatisque canebant

ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta

consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro

fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.

Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus

in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti

pellibus incubuit stratis somnosque petivit,

multa modis simulacra videt volitantia miris

et varias audit voces fruiturque deorum

couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.

Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus

centum lanigeras mactabat rite bidentis

atque harum effultus tergo stratisque iacebat

velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:

'Ne pete conubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis:

externi venient generi, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes

omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens

aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'

Haec responsa patris Fauni monitusque silenti

nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,

sed circum late volitans iam Fama per urbes

Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes

gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas primique duces et pulcher Iulus

corpora sub ramis deponunt arboris altae

instituuntque dapes et adorea liba per herbam

subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)

et Cereale solum pomis agrestibus augent.

Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus

exiguam in Cererem penuria adegit edendi

et violare manu malisque audacibus orbem

fatalis crusti patulis nec parcere quadris:

'Heus! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,

nec plura adludens. Ea vox audita laborum

prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

Continuo: 'Salve fatis mihi debita tellus

vosque,' ait, 'O fidi Troiae salvete penates:

hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque

(nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:

cum te, nate, fames ignota ad litora vectum

accisis coget dapibus consumere mensas,

tum sperare domos defessus ibique memento

prima locare manu molirique aggere tecta.

Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,

exiliis positura modum.

Quare agite et primo laeti cum lumine solis

quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,

vestigemus et a portu diversa petamus.

Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate

Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'

Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

implicat et geniumque loci primamque deorum

Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur

flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa

Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem

invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.

Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto

intonuit radiisque ardentem lucis et auro

ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.

Diditur hic subito Troiana per agmina rumor

advenisse diem, quo debita moenia condant.

Certatim instaurant epulas atque omine magno

crateras laeti statuunt et vina coronant.

Postera cum prima lustrabat lampade terras

orta dies, urbem et finis et litora gentis

diversi explorant: haec fontis stagna Numici,

hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.

Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

centum oratores augusta ad moenia regis

ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,

donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.

Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur

passibus. Ipse humili designat moenia fossa

moliturque locum primasque in litore sedes

castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.

Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum

ardua cernebant iuvenes muroque subibant.

Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus

exercentur equis domitantque in pulvere currus

aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis

spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:

cum praevectus equo longaevi regis ad auris

nuntius ingentis ignota in veste reportat

advenisse viros. Ille intra tecta vocari

imperat et solio medius consedit avito.

Tectum augustum ingens. centum sublime columnis,

urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

horrendum silvis et religione parentum.

Hic sceptra accipere et primos attollere fasces

regibus omen erat, hoc illis curia templum,

hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso

perpetuis soliti patres considere mensis.

Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum

antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus

vitisator, curvam servans sub imagine falcem,

Saturnusque senex Ianique bifrontis imago

vestibulo astabant, aliique ab origine reges

Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.

Multaque praeterea sacris in postibus arma,

captivi pendent currus curvaeque secures

et cristae capitum et portarum ingentia claustra

spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

succinctus trabea laevaque ancile gerebat

Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx

aurea percussum virga versumque venenis

fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.

Tali intus templo divom patriaque Latinus

sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,

atque haec ingressis placido prior edidit ore:

'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem

et genus, auditique advertitis aequore cursum),

quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis

litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?

Sive errore viae seu tempestatibus acti,

qualia multa mari nautae patiuntur in alto,

fluminis intrastis ripas portuque sedetis,

ne fugite hospitium neve ignorate Latinos

Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,

sponte sua veterisque dei se more tenentem.

Atque equidem memini (fama est obscurior annis)

Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes

Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,

aurea nunc solio stellantis regia caeli

accipit et numerum divorum altaribus auget.'

Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:

Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,

atra subegit hiemps vestris succedere terris

nec sidus regione viae litusve fefellit:

consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,

adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam

extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.

Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes

gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,

Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.

Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis

tempestas ierit campos, quibus actus uterque

Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

audiit et siquem tellus extrema refuso

summovet oceano et siquem extenta plagarum

quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti

dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

innocuum et cunctis undamque auramque patentem.

Non erimus regno indecores, nec vestra feretur

fama levis tantique abolescet gratia facti,

nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.

Fata per Aeneae iuro dextramque potentem

sive fide seu quis bello est expertus et armis:

multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro

praeferimus manibus vittas ac verba precantia)

et petiere sibi et voluere adiungere gentes;

sed nos fata deum vestras exquirere terras

imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;

huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo

Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.

Dat tibi praeterea fortunae parva prioris

munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;

hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis

more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras

Iliadumque labor vestes.'

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

obtutu tenet ora soloque immobilis haeret

intentos volvens oculos. Nec purpura regem

picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,

quantum in conubio natae thalamoque moratur,

et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,

hunc illum fatis externa ab sede profectum

portendi generum paribusque in regna vocari

auspiciis, huic progeniem virtute futuram

egregiam et totum quae viribus occupet orbem.

tandem laetus ait: 'Di nostra incepta secundent

auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,

mullera nec sperno. Non vobis rege Latino

divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.

Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,

si iungi hospitio properat sociusque vocari,

adveniat voltus neve exhorrescat amicos:

illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

vos contra regi mea nunc mandata referte.

Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae

non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo

monstra sinunt: generos externis adfore ab oris,

hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata

et reor et, siquid veri mens augurat, opto.'

haec effatus equos numero pater eligit omni

(stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):

omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

instratos ostro alipedes pictisque tapetis;

aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;

absenti Aeneae currunt geminosque iugalis

semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,

illorum de gente, patri quos daedala Circe

supposita de matre nothos furata creavit.

Talibus Aeneadae donis dictisque Latini

sublimes in equis redeunt pacemque reportant.

Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis

saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,

et laetum Aenean classemque ex aethere longe

Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,

deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.

Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

'Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris

fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis,

num capti potuere capi, num incensa cremavit

Troia viros? Medias acies mediosque per ignis

invenere viam. At, credo, mea numina tandem

fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.

Quin etiam patria excussos infesta per undas

ausa sequi et profugis toto me opponere ponto!

Absumptae in Teucros vires caelique marisque.

Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,

securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

immanem Lapithum valuit, concessit in iras

ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?

Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum

quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt

magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:

flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

atque immota manet fatis Lavinia coniunx:

at trahere atque moras tantis licet addere rebus,

at licet amborum populos exscindere regum.

Hac gener atque socer coeant mercede suorum:

sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,

et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum

Cisseis praegnans ignis enixa iugalis

quin idem Veneri partus suus et Paris alter

funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'

Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:

luctificam Allecto dirarum ab sede dearum

infernisque ciet tenebris, cui tristia bella

iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

Odit et ipse pater Pluton, odere sorores

Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,

tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.

Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:

'Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,

hanc operam, ne noster honos infractave cedat

fama loco, neu conubiis ambire Latinum

Aeneadae possint Italosve obsidere finis.

Tu potes unanimos armare in proelia fratres

atque odiis versare domos, tu verbera tectis

funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,

disice compositam pacem, sere crimina belli:

arma velit poscatque simul rapiatque inventus.'

Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis

principio Latium et Laurentis tecta tyranni

celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,

quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis

femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.

Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,

quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

Ille inter vestes et levia pectora lapsus

volvitur attactu nullo fallitque furentem,

vipeream inspirans animam: fit tortile collo

aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae

innectitque comas, et membris lubricus errat.

Ac dum prima lues udo sublapsa veneno

pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem

necdum animus toto percepit pectore flammam,

mollius et solito matrum de more locuta est,

multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

'Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,

O genitor, nec te miseret gnataeque tuique?

Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet

perfidus alta petens abducta virgine praedo?

An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor

Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes?

Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum

et consanguineo totiens data dextera Turno?

Si gener externa petitur de gente Latinis

idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,

omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

dissidet, externam reor et sic dicere divos.

Et Turno, si prima domus repetatur origo,

Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'

His ubi nequiquam dictis experta Latinum

contra stare videt penitusque in viscera lapsum

serpentis furiale malum totamque pererrat,

tum vero infelix, ingentibus excita monstris,

immensam sine more furit lymphata per urbem.

Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,

quem pueri magno in gyro vacua atria circum

intenti ludo exercent; ille actus habena

curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra

inpubesque manus, mirata volubile buxum;

dant animos plagae: non cursu segnior illo

per medias urbes agitur populosque feroces.

Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,

maius adorta nefas maioremque orsa furorem

evolat et natam frondosis montibus abdit,

quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum

vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,

te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

Fama volat, furiisque accensas pectore matres

idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:

deseruere domos, ventis dant colla comasque,

ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,

pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;

ipsa inter medias flagrantem fervida pinum

sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,

sanguineam torquens aciem, torvumque repente

clamat: 'Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:

Siqua piis animis manet infelicis Amatae

gratia, si iuris materni cura remordet,

solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'

Talem inter silvas, inter deserta ferarum,

reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

Aeneidos · 第 9 / 19 段