praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
'Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
et mediis properas aquilonibus ire per altum,
crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui)
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis, et istam---
oro, si quis adhuc precibus locus---exue mentem.
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam,
fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.'
Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: 'Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi---ne finge---fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes:
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso---
testor utrumque caput---celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.'
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
'Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi, et regni demens in parte locavi;
amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello.
I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.'
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore,
iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
deducunt toto naves: natat uncta carina;
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata, fugae studio.
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;
it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus?
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor?
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur, et supplex animos submittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
'Anna, vides toto properari litore; circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cineres Manisve revelli,
cur mea dicta neget duras demittere in auris.
Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
Extremam hanc oro veniam---miserere sororis---
quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.'
Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror: sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
Ac, velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
'Inveni, germana, viam---gratare sorori---
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem
ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
nocturnosque movet Manis: mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
ergo iussa parat.
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis, et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus
et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
[lenibant curas, et corda oblita laborum].
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
'En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est---
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
'Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
'Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem
fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit, et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum,
flaventesque abscissa comas, 'Pro Iuppiter, ibit
hic' ait 'et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,
ferte citi flammas, date vela, impellite remos!---
Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.
Tum decuit, cum sceptra dabas.---En dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?---
Verum anceps pugnae fuerat fortuna:---fuisset.
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
implessemque foros flammis, natumque patremque
cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem.
'Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
accipite haec, meritumque malis advertite numen,
et nostras audite preces. Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
auxilium imploret, videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.'
Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
'Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et pecudes secum et monstrata piacula ducat:
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.'
Sic ait: illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
incubuitque toro, dixitque novissima verba:
'Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!'
Dixit, et, os impressa toro, 'Moriemur inultae,
sed moriamur' ait. 'Sic, sic iuvat ire sub umbras:
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.'
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
'Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses:
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput adstitit: 'Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.'
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.
PUBLI VERGILI MARONIS
AENEIDOS
LIBER V
INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
causa latet; duri magno sed amore dolores
polluto, notumque, furens quid femina possit,
triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
olli caeruleus supra caput adstitit imber,
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
'Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
colligere arma iubet validisque incumbere remis,
obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
si modo rite memor servata remetior astra.'
Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos
iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
quove magis fessas optem demittere naves,
quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
et tandem laeti notae advertuntur harenae.
At procul ex celso miratus vertice montis
adventum sociasque rates occurrit Acestes,
horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
Troia Criniso conceptum flumine mater
quem genuit: veterum non immemor ille parentum
gratatur reduces, et gaza laetus agresti
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
clara dies, socios in coetum litore ab omni
advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
annuus exactis completur mensibus orbis,
ex quo reliquias divinique ossa parentis
Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
semper honoratum---sic di voluistis---habebo.
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
adsumus et portus delati intramus amicos.
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
dat numero capita in naves; adhibete Penates
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
prima citae Teucris ponam certamina classis;
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'
Sic fatus, velat materna tempora myrto;
hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum milibus ibat
ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
'Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti
nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
Non licuit fines Italos fataliaque arva,
nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'
Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
septem ingens gyros, septena volumina traxit,
amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
mille iacit varios adverso sole colores.
Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
tandem inter pateras et levia pocula serpens
libavitque dapes, rursusque innoxius imo
successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
incertus, geniumne loci famulumne parentis
esse putet: caedit binas de more bidentes,
totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
ordine aena locant alii, fusique per herbam
subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
famaque finitimos et clari nomen Acestae
excierat; laeto complerant litora coetu,
visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
in medio, sacri tripodes viridesque coronae,
et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
perfusae vestes, argenti aurique talenta;
et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
quattuor ex omni delectae classe carinae.
Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.