XI.

Est mihi nonum superantis annum

Plenus Albani cadus; est in horto,

Phylli, nectendis apium coronis;

Est hederae vis

Multa, qua crinis religata fulges; 5

Ridet argento domus; ara castis

Vincta verbenis avet immolato

Spargier agno;

Cuncta festinat manus, huc et illuc

Cursitant mixtae pueris puellae; 10

Sordidum flammae trepidant rotantes

Vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris

Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,

Qui dies mensem Veneris marinae 15

Findit Aprilem,

Iure sollemnis mihi sanctiorque

Paene natali proprio, quod ex hac

Luce Maecenas meus adfluentis

Ordinat annos. 20

Telephum, quem tu petis, occupavit

Non tuae sortis iuvenem puella

Dives et lasciva, tenetque grata

Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras 25

Spes, et exemplum grave praebet ales

Pegasus terrenum equitem gravatus

Bellerophonten,

Semper ut te digna sequare et ultra

Quam licet sperare nefas putando 30

Disparem vites. Age iam, meorum

Finis amorum,

(Non enim posthac alia calebo

Femina) condisce modos, amanda

Voce quos reddas: minuentur atrae 35

Carmine curae.

Horace: Odes and Epodes · 第 115 / 137 题