XI.

Mercuri, nam te docilis magistro

Movit Amphion lapides canendo,

Tuque testudo resonare septem

Callida nervis,

Nec loquax olim neque grata, nunc et 5

Divitum mensis et amica templis,

Dic modos Lyde quibus obstinatas

Adplicet auris,

Quae velut latis equa trima campis

Ludit exsultim metuitque tangi, 10

Nuptiarum expers et adhuc protervo

Cruda marito.

Tu potes tigris comitesque silvas

Ducere et rivos celeres morari;

Cessit immanis tibi blandienti 15

Ianitor aulae

Cerberus, quamvis furiale centum

Muniant angues caput, eius atque

Spiritus taeter saniesque manet

Ore trilingui. 20

Quin et Ixion Tityosque voltu

Risit invito; stetit urna paullum

Sicca, dum grato Danai puellas

Carmine mulces.

Audiat Lyde scelus atque notas 25

Virginum poenas et inane lymphae

Dolium fundo pereuntis imo,

Seraque fata

Quae manent culpas etiam sub Orco.

Impiae, (nam quid potuere maius?) 30

Impiae sponsos potuere duro

Perdere ferro.

Una de multis face nuptiali

Digna periurum fuit in parentem

Splendide mendax et in omne virgo 35

Nobilis aevum;

'Surge' quae dixit iuveni marito,

'Surge, ne longus tibi somnus, unde

Non times, detur; socerum et scelestas

Falle sorores, 40

Quae, velut nactae vitulos leaenae,

Singulos eheu lacerant. Ego illis

Mollior nec te feriam neque intra

Claustra tenebo.

Me pater saevis oneret catenis, 45

Quod viro clemeus misero peperci;

Me vel extremos Numidarum in agros

Classe releget.

I pedes quo te rapiunt et aurae,

Dum favet nox et Venus, i secundo 50

Omine et nostri memorem sepulcro

Scalpe querellam.'

Horace: Odes and Epodes · 第 83 / 137 题