XVIII.

Non ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiae

Premunt columnas ultima recisas

Africa, neque Attali 5

Ignotus heres regiam occupavi,

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestae purpuras clientae.

At fides et ingeni

Benigna venast, pauperemque dives 10

Me petit: nihil supra

Deos lacesso nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die, 15

Novaeque pergunt interire lunae:

Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulcri

Immemor struis domos,

Marisque Bais obstrepentis urges 20

Submovere litora,

Parum locuples continente ripa.

Quid quod usque proximos

Revellis agri terminos et ultra

Limites clientium 25

Salis avarus? Pellitur paternos

In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos.

Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata 30

Aula divitem manet

Erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus

Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci

Callidum Promethea 35

Revexit auro captus. Hic superbum

Tantalum atque Tantali

Genus coercet, hic levare functum

Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit. 40

Horace: Odes and Epodes · 第 68 / 137 题