XVI.

Otium divos rogat in patenti

Prensus Aegaeo, simul atra nubes

Condidit lunam neque certa fulgent

Sidera nautis;

Otium bello furiosa Thrace, 5

Otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis neque purpura ve-

nale nec auro.

Non enim gazae neque consularis

Submovet lictor miseros tumultus 10

Mentis et curas laqueata circum

Tecta volantis.

Vivitur parvo bene cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum

Nec levis somnos timor aut cupido 15

Sordidus aufert.

Quid brevi fortes iaculamur aevo

Multa? Quid terras alio calentis

Sole mutamus? Patriae quis exsul

Se quoque fugit? 20

Scandit aeratas vitiosa navis

Cura nec turmas equitum relinquit,

Ocior cervis et agente nimbos

Ocior Euro.

Laetus in praesens animus quod ultrast 25

Oderit curare et amara lento

Temperet risu; nihil est ab omni

Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem,

Longa Tithonum minuit senectus, 30

Et mihi forsan tibi quod negarit

Porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum

Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum

Apta quadrigis equa, te bis Afro 35

Murice tinctae

Vestiunt lanae; mihi parva rura et

Spiritum Graiae tenuem Camenae

Parca non mendax dedit et malignum

Spernere volgus. 40

Horace: Odes and Epodes · 第 66 / 137 题