XXVIII.

Te maris et terrae numeroque carentis arenae

Mensorem cohibent, Archyta,

Pulveris exigui prope litus parva Matinum

Munera, nec quicquam tibi prodest

Aerias temptasse domos animoque rotundum 5

Percurrisse polum morituro.

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,

Tithonusque remotus in auras

Et Iovis arcanis Minos admissus, habentque

Tartara Panthoiden iterum Orco 10

Demissum, quamvis clipeo Troiana refixo

Tempora testatus nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae,

Iudice te non sordidus auctor

Naturae verique. Sed omnes una manet nox 15

Et calcanda semel via leti.

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti,

Exitiost avidum mare nautis;

Mixta senum ac iuvenum densentur funera; nullum

Saeva caput Proserpina fugit: 20

Me quoque devexi rapidus comes Orionis

Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25

Fluctibus Hesperiis, Venusinae

Plectantur silvae te sospite, multaque merces,

Unde potest, tibi defluat aequo

Ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.

Neglegis immeritis nocituram 30

Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita iura vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,

Teque piacula nulla resolvent.

Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35

Iniecto ter pulvere curras.

Horace: Odes and Epodes · 第 38 / 137 题