III.

Sic te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,

Ventorumque regat pater

Obstrictis aliis praeter Iapyga,

Navis, quae tibi creditum 5

Debes Vergilium finibus Atticis,

Reddas incolumem precor

Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci 10

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus

Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae 15

Maior, tollere seu ponere volt freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turbidum et

Infamis scopulos, Acroceraunia? 20

Nequiquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti 25

Gens humana ruit per vetitum nefas.

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium 30

Terris incubuit cohors,

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aera

Pennis non homini datis; 35

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduist;

Caelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus

Iracunda Iovem ponere fulmina. 40

Horace: Odes and Epodes · 第 13 / 137 题