LECTORI BOTANICO S.

Deduxit me in Angliam et hortorum celebritas, et inprimis

absolutissimum illud Linnaei herbarium vivum, quod in immortalem

summi Viri famam, perpetuamque artis botanicae disciplinam consitum

est.

Indefesso quindecim mensium labore, plantas delineandas curavi in suo

genere pretiosissimas, non sine magnâ hortorum admiratione, qui et

affluenti plantarum copiâ et industriâ colendi, famâ gaudent non

immeritâ.

In praesenti fasciculo colliguntur plantae selectae et rariores;

uberrimam profecto segetem, quae peregrationis curas tanto cum

foenore compensavit! Alias in alia opera remitto, in quibus

unaquaeque propriis lineamentis, cum plantis congeneribus

adumbrabitur.

Genti autem Anglicae hoc plantarum suarum Sertilegium speciatim

offero et dedico. In illos enim laus debet redundare e quibus

profecta est. Suadet etiam gratissima animi recordatio quae semper

infra beneficium erit. Juvat enim praedicare, et meminisse amo, quam

omnes me comiter exceperint; quam viri doctissimi in explicandâ

divitiarum ubertate, se praebuerint faciles et commodos, quam

studiosi praesertim homines artis botanicae officiosam mihi operam

navaverint.

Accipiant igitur Angli Botanici, iique soli, nova quae in hoc

opusculo descripsi genera, non ingratum, ut spero, nec ignotum

munusculum. Velint meo labori arridere; mihique liceat, ut hoc opus

illorum nomine insignitum et vere splendidum, testetur gratum animum

aeternumque memorem. Dabam Parisiis 20â Aprilis 1788.

{iv}

O vale of bliss! Of softly-swelling hills!

On which the _Power of Cultivation_ lies,

And joys to see the wonders of his toil.

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Happy BRITANNIA! where the QUEEN OF ARTS,

Inspiring vigour, LIBERTY abroad,

Walks, unconfin'd, even to thy farthest cotes,

And scatters plenty with unsparing hand.

_THOMS. seas._

{1}

SYNOPSIS OPERIS.

_TETRANDRIA._

Sertum Anglicum, seu, Plantae Rariores quae in Hortis Juxta Londinum Imprimis in Horto Regio Kewensi excoluntur, ab anno 1786 ad annum 1787 observata · 第 11 / 49 题