Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
quod nec das nec fers, saepe facis facinus.
aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5
Aufilena, fuit: sed data corripere
fraudando effectis, plus quam meretricis auarae,
quae sese toto corpore prostituit.