Si quoi quid cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum [+]nobis quoque[+] carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te 5
nobis. o lucem candidiore nota!
quis me uno uiuit felicior, aut magis ab dis
optandum in uita dicere quis poterit?