LXXXIV

Chommoda dicebat, si quando commoda uellet

dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum,

cum quantum poterat dixerat hinsidias.

credo, sic mater, sic Liber auunculus eius, 5

sic maternus auus dixerat atque auia.

hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

audibant eadem haec leniter et leuiter,

nec sibi postilla metuebant talia uerba,

cum subito affertur nuntius horribilis, 10

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

iam non Ionios esse, sed Hionios.

Catulli Carmina · 第 99 / 133 题