Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mei, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum 5
uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
suauia comminxit spurca saliua tua.
uerum id non impune feres: nam te omnia saecla
noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10