Non facilis nobis, aequalis, palma parata est,
aspicite, innuptae secuta ut meditata requirunt.
non frustra meditantur, habent memorabile quod sit,
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes, alio diuisimus aures, 15
iure igitur uincemur, amat uictoria curam.
quare nunc animos saltem committite uestros,
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.