XLIX

Disertissime Romuli nepotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,

quotque post aliis erunt in annis,

gratias tibi maximas Catullus

agit pessimus omnium poeta, 5

tanto pessimus omnium poeta,

quanto tu optimus omnium's patronum.

L

Hesterno, Licini, die otiosi

multum lusimus in meis tabellis,

ut conuenerat esse delicatos.

scribens uersiculos uterque nostrum

ludebat numero modo hoc modo illoc, 5

reddens mutua per iocum atque uinum.

atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetieisque,

ut nec me miserum cibus iuuaret,

nec somnus tegeret quiete ocellos, 10

sed toto indomitus furore lecto

uersarer, cupiens uidere lucem,

ut tecum loquerer, simulque ut essem.

at defessa labore membra postquam

semimortua lectulo iacebant, 15

hoc, iucunde, tibi poema feci,

ex quo perspiceres meum dolorem.

nunc audax caue sis, precesque nostras,

oramus, caue despuas, ocelle,

ne poenas Nemesis reposcat a te. 20

est uehemens dea: laedere hanc caueto.

Catulli Carmina · 第 49 / 133 题