XLII

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

omnes undique, quotquot estis omnes.

iocum me putat esse moecha turpis,

et negat mihi uestra reddituram

pugillaria, si pati potestis. 5

persequamur eam, et reflagitemus.

quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis

turpe incedere, mimice ac moleste

ridentem catuli ore Gallicani.

circumsistite eam, et reflagitate, 10

'moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.'

non assis facis? o lutum, lupanar,

aut si perditius potes quid esse.

sed non est tamen hoc satis putandum. 15

quod si non aliud potest, ruborem

ferreo canis exprimamus ore.

conclamate iterum altiore uoce

'moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha codicillos,' 20

sed nil proficimus, nihil mouetur.

mutanda est ratio modusque uobis,

siquid proficere amplius potestis,

'pudica et proba, redde codicillos.'

Catulli Carmina · 第 42 / 133 题