XXXVII

Salax taberna uosque contubernales,

a pilleatis nona fratribus pila,

solis putatis esse mentulas uobis,

solis licere, quidquid est puellarum,

confutuere et putare ceteros hircos? 5

an, continenter quod sedetis insulsi

centum an ducenti, non putatis ausurum

me una ducentos irrumare sessores?

atqui putate: namque totius uobis

frontem tabernae [+]sopionibus[+] scribam. 10

puella nam mei, quae meo sinu fugit,

amata tantum quantum amabitur nulla,

pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

consedit istic. hanc boni beatique

omnes amatis, et quidem, quod indignum est, 15

omnes pusilli et semitarii moechi;

tu praeter omnes une de capillatis,

cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati, opaca quem bonum facit barba

et dens Hibera defricatus urina. 20

Catulli Carmina · 第 37 / 133 题