XII

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque uino:

tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

quamuis sordida res et inuenusta est. 5

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta uel talento

mutari uelit: est enim leporum

disertus puer ac facetiarum.

quare aut hendecasyllabos trecentos 10

exspecta, aut mihi linteum remitte,

quod me non mouet aestimatione,

uerum est mnemosynum mei sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hiberis

miserunt mihi muneri Fabullus 15

et Veranius: haec amem necesse est

ut Veraniolum meum et Fabullum.

Catulli Carmina · 第 14 / 133 题