ALCUNI TESTI DELLA LEGGENDA DI MICHELE SCOTTO

1.

_Futura praesagia Lombardiae, Tusciae, Romagnolae et aliarum partium

per magistrum Michaelem Scothum declarata_ (_Chronica_ FR. SALIMBENE

_Parmensis ordinis minorum ex codice Bibliothecae Vaticanae nunc primum

edita_, Parma, 1857, pp. 176-7). Li riproduco tali e quali.

Regis vexilla timens, fugiet velamina Brixa

Et suos non poterit filios propriosque tueri.

Brixia stans fortis, secundi certamine Regis.

Post Mediolani sternentur moenia griphi.

Mediolanum territum cruore fervido necis,

Resuscitabit viso cruore mortis.

In numeris errantes erunt atque sylvestres.

Deinde Vercellus veniunt, Novaria, Laudum.

Affuerint dies, quod aegra Papia erit.

Vastata curabitur, moesta dolore flendo.

Munera quae meruit diu parata vicinis.

Pavida mandatis parebit Placentia Regis.

Oppressa resiliet, passa damnosa strage.

Cum fuerit unita, in firmitate manebit.

Placentia patebit grave pondus sanguine mixtum.

Parma parens viret, totisque frondibus uret.

Serpens in obliquo, tumida exitque draconi.

Parma Regi parens, tumida percutiet illum,

Vipera draconem. Florumque virescet amoenum

Tu ipsa Cremona patieris flammae dolorem.

In fine praedito, conscia tanti mali,

Et Regis partes insimul mala verba tenebunt.

Paduae magnatum plorabunt filii necem.

Duram et horrendam, datam catuloque Veronae.

Marchia succumbet, gravi servitute coacta.

Ob viam Antenoris, quamque secuti erunt,

Languida resurget, catulo moriente, Verona.

Mantua, vae tibi tanto dolore plena,

Cur ne vacillas, nam tui pars ruet?

Ferraria fallax, fides falsa nil tibi prodest

Subire te cunctis, cum tua facta ruent

Peregre missura, quos tua mala parant.

Faventia iniet tecum, videns tentoria, pacem.

Corruet in pestem, ducto velamine pacis.

Bononia renuens ipsam, vastabitur agmine circa,

Sed dabit immensum, purgato agmine, censum.

Mutina fremescet, sibi certando sub lima,

Quae, dico, tepescet, tandem trahetur ad ima.

Pergami deorsum excelsa moenia cadent.

Rursus et amoris ascendet stimulus arcem.

Trivisii duae partes offerent non signa salutis.

Gaudia fugantes, vexilla praebendo ruinae.

Roma diu titubans, longis terroribus acta,

Corruet, et mundi desinet esse caput.

Fata monent, stellaeque docent, aviumque volatus,

Quod Fridericus malleus orbis erit.

Vivet draco magnus cum immenso turbine mundi.

Fata silent, stellaeque tacent, aviumque volatus,

Quod Petri navis desinet esse caput.

Reviviscet mater: malleabit caput draconis.

Non diu stolida florebit Florentia florum;

Corruet in feudum, dissimulando vivet.

Venecia aperiet venas, percutiet undique Regem.

Infra millenos, ducenos, sexque decennos

Erunt sedata immensa turbina mundi.

Morietur gripho, aufugient undique pennae.

2.

ENRICO D'AVRANCHES, _Ad imperatorem Fr_[_ethericum_], _cujus commendat

prudenciam_ (_Forschungen zur deutschen Geschichte_, vol. XVIII (1878),

p. 486).

A Michaele Scoto me percepisse recordor,

Qui fuit astrorum scrutator, qui fuit augur,

Qui fuit ariolus, et qui fuit alter Apollo.

Hunc super imperio cum multi multa rogarent:

Esse sibi, dixit, certa ratione probatum,

Quod status imperii, te supportante, resurget.

Prelatis adhibere fidem nolentibus illi,

Addidit hiis verbis formalem pandere causam:

'Hac princeps, et non alia, ratione regendis

Preficitur populis, ipsius ut una voluntas

Unanimes faciat populos, sua jussa sequentes.

Sic opus est; nec enim poterit consistere regnum

In se divisum, sed desolabitur. Hoc est

Ergo: quod imperii rupisse videtur habenas

Principis ad nutum plebs dedignata moveri.

Sed sic est — celum si non mentitur, et astra

Si non delirant, et mobilitate perhenni

Corpora si sequitur supracelestia mundus —:

Excellens alias prudencia principis hujus

Cisma voluntatum dirimet, populosque rebelles

Conteret et legum dabit irresecabile frenun.

Nec tamen arma feret spontanea, sed spoliatus

In spoliatores, quos talio puniet equa:

Omnia dat qui justiciam negat arma tenenti'.

Veridicus vates Michael, hae pauca locutus,

Plura locuturus, obmutuit, et sua mundo

Non paciens archana plebescere, jussit

Ejus ut in tenues prodiret hanelitus auras.

Sic acusator fatorum fata subivit.

Neve fide careant tanti presagia vatis:

. . . . . . . . . . . . . . .

Séguita, dando a Federico suggerimenti conformi alle sentenze e alle

predizioni di Michele.

3.

SALIMBENE, _Chronica_, Parma, 1857, pp. 169-70.

Septima et ultima curiositas ejus (sc. _Friderici_) et superstitio

fuit, sicut etiam in alia chronica posui, quia, cum quadam die in

quodam palatio existens interrogasset Michaelem Scothum astrologum

suum quantum distabat a coelo, et ille quod visum sibi fuerat,

respondisset, duxit eum ad alia loca regni, quasi sub occasione

spatiandi, et per plures menses detinuit, praecipiens architectis,

sive fabris lignariis, ut salam palatii ita deprimerent quod nullus

posset advertere: factumque est ita. Cumque post multos dies, in

eodem palatio cum praedicto astrologo consisteret Imperator, quasi

aliunde incipiens, quaesivit ab eo, utrum tantum distaret a coelo,

quantum alia vice jam dixerat; qui computata ratione sua, dixit,

quod aut coelum erat elevatum, aut certe terra depressa: et tunc

cognovit Imperator quod vere esset astrologus.

4.

FRANCESCO PIPINO, _Chronicon_, cap. L, _De Michaële Scotto Astronomo_

(MURATORI, _Rerum italicarum scriptores_, t. IX, col. 670).

Michaël Scottus Astronomiae peritus hoc tempore agnoscitur,

imperante juniore scilicet Friderico. Hic, ut fertur, quum

comperisset se moriturum lapillo certi ponderis parvi,

excogitavit novam capitis armaturam, quae vulgo _cerebrerium_ sive

_cerobotarium_ appellatur, qua jugiter caput munitum habebat.

Quadam autem die dum in Ecclesia hora sacrificii in ostensione

videlicet sive elevatione Dominici Corporis caput ea munitione

pro reverentia solita exuisset, lapillus fatalis in caput ejus

decidit, atque illud sauciauit pusillum. Quo bilance pensato, et

tanti ponderis invento, quanti timebat, certus mortis disposuit

rebus suis, eoque vulnere post modicum fati legem implevit. Ejus

igitur occasu, modo, quo dictum est, praecognito, verificatum in

eo cernitur verbum Flavii Josephi disertissimi Historiographi,

qui ait: Fatum homines evitare non possunt, etiamsi praeviderint.

Michaël iste dictus est spiritu prophetico claruisse. Edidit enim

versus, quibus quarumdam Urbium Italiae ruinam, variosque praedixit

eventus.

5.

JACOPO DELLA LANA (_Comedia di Dante degli Allagherii col commento di_

JACOPO DI GIOVANNI DALLA LANA _Bolognese_, Milano (1865), p. 93). Lo

stesso nella edizione di Bologna, 1866, vol. I, p. 351.

Qui fa menzione di Michele Scotto il quale fu indovino

dell'imperadore Federigo; ebbe molto per mano l'arte magica, sì la

parte delle coniurazioni come eziandio quella delle imagini; del

quale si ragiona ch'essendo in Bologna, e usando con gentili uomini

e cavalieri, e mangiando come s'usa tra essi in brigata a casa

l'uno dell'altro, quando venia la volta a lui d'apparecchiare, mai

non facea fare alcuna cosa di cucina in casa, ma avea spiriti a suo

comandamento, che li facea levare lo lesso dalla cucina dello re

di Francia, lo rosto di quella del re d'Inghilterra, le tramesse di

quella del re di Cicilia, lo pane d'un luogo, e 'l vino d'un altro,

confetti e frutta la onde li piacea; e queste vivande dava alla sua

brigata, poi dopo pasto li contava: del lesso lo re di Francia fu

nostro oste, del rosto quel d'Inghilterra _etc._

6.

BENVENUTI DE RAMBALDIS DE IMOLA _Comentum super_ DANTIS ALDIGHERIJ

_Comoediam_, Firenze, 1887 segg., vol. II, pp. 88-9.

Hic fuit Michael Scottus, famosus astrologus Federici II, de quo

jam toties dictum est et dicetur: cui imperatori ipse Michael fecit

librum pulcrum valde, quem vidi, in quo aperte curavit dare sibi

notitiam multorum naturalium, et inter alia multa dicit de istis

auguriis. Et nota quod Michael Scottus admiscuit nigromantiam

astrologiae; ideo creditus est dicere multa vera. Praedixit enim

quaedam de civitatibus quibusdam Italiae, quarum aliqua verificata

videmus, sicut de Mantua praedicta, de qua dixit: _Mantua, vae

tibi, tanto dolore plaena! _Male tamen praevidit mortem domini sui

Federici, cui praedixerat, quod erat moriturus in Florentia; sed

mortuus est in Florentiola in Apulia, et sic diabolus quasi semper

fallit sub aequivoco. Michael tamen dicitur praevidisse mortem

suam, quam vitare non potuit; praeviderat enim se moriturum ex ictu

parvi lapilli certi ponderis casuri in caput suum: ideo providerat

sibi, quod semper portabat celatam ferream sub caputeo ad evitandum

talem casum. Sed semel cum intrasset in unam ecclesiam, in qua

pulsabatur ad Corpus Domini, removit caputeum cum celata, ut

honoraret Dominum; magis tamen, ut credo, ne notaretur a vulgo,

quam amore Christi, in quo parum credebat. Et ecce statim cecidit

lapillus super caput nudum, et parum laesit cutim; quo accepto

et ponderato, Michael reperit, quod tanti erat ponderis, quanti

praeviderat; quare de morte sua certus, disposuit rebus suis, et eo

vulnere mortuus est.

7.

_Commento di_ FRANCESCO DA BUTI _sopra la_ Divina Commedia _di_ DANTE

ALLIGHIERI, vol. I, Pisa, 1858, p. 533.

Questo Michele fu con lo imperadore Federigo secondo, e fu ancora

in Bologna per alcun tempo, e facea spesse volte conviti con li

gentili uomini e non apparecchiava niente: se non che comandava a

certi spiriti che avea costretti, ch'andassino per la roba, e così

recavano di diverse parti le imbandigioni, e quando era a mensa

con li valenti uomini, dicea: Questo lesso fu del re di Francia,

l'arrosto del re d'Inghilterra, e così dell'altre cose; e però dice

che seppe il gioco delle magiche frode; che questo non era se non

inganno: imperò che parea forse loro mangiare e non mangiavano, o

pareano quelle vivande quel che non erano.

8.

_Chiose sopra Dante_ (Falso Boccaccio) pubblicate a cura di Lord

Vernon, Firenze, 1846, pp. 162-3.

Effu il primo filoxafo eastrolagho talese effuchostui altempo

dello imperador federigho secondo effu nemico disanta chiesa

evenne addosso apparma eassediolla efecie difuori unacittadella

allaquale puose nome vittoria. Laonde veggiendosi iparmigiani

istretti forti uscirono fuori tutti a romore dipopolo si

eintalmodo cheglisconfissono loste delre federigho. Onde rubando

iparmigiani ilcanpo unpovero huomo ciabattiere discharpette andava

perghuadagnare entro nel padiglione delre enonvi trovo altro chun

botticiello dunasoma pieno eportosenelo achasa eimaginando dentro

vi fosse vino epostolo inchasa undi ne trasse unbicchiere etrovo

chera unperfetto vino eunaltro bicchiere ne diede alladonna sua

eognidi ne veniva aumodo etanto natignieva quanto bisogniava diche

acierto tempo ilpovero huomo simaraviglio chelbotticino nomanchava

volle sapere quelche questo volesse dire eruppe ilbotticiello

nelquale dentro vaveva unagnolo dariento piccholo il quale teneva

unodesuopiedi insunungrappolo duva dargiento ediquesto grappolo

usciva questo perfetto vino. E questo erafatto perarte magicha

edinegromanzia equesto fecie tales overo michele scotto perlasua

scienzia e virtu eilpovero huomo perde ilsuo bere ellasua vignia

ellasua ventura incio.

9.

ANONIMO FIORENTINO, _Commento alla_ Divina Commedia, _stampato a cura

di_ Pietro Fanfani (_Collezione di opere inedite o rare dei primi tre

secoli della lingua_), Bologna, 1866-74, vol. I, pp. 452-3.

Questo Michele Scoto fu grande nigromante, et fu maestro dello

imperadore Federigo secondo. Dicesi di lui molte cose maravigliose

in quell'arte; et fra l'altre che, essendo giunto in Bologna,

invitò una mattina a mangiare seco quasi tutti i maggiori della

terra, et la mattina fuoco non era acceso in sua casa. Il fante

suo si maravigliava, et gli altri che 'l sapeano diceano: _Come

farà costui? uccella egli tanta buona gente?_ Ultimamente, venuta

la brigata in sua casa, essendo a tavola, disse Michele: _Venga

della vivanda del re di Francia;_ incontanente apparirono sergenti

co' taglieri in mano, et pongono innanzi a costoro, et costoro

mangiono. _Venga della vivanda del re d'Inghilterra; _et così

d'uno signore et d'altro, egli tenne costoro la mattina meglio che

niuno signore — _Delle magiche frode seppe_. Però che questa arte

magica si può in due modi usare: o egli fanno con inganno apparire

certi corpi d'aria che pajono veri; o elli fanno apparire cose

che hanno apparenza di vere et non sono vere, et nell'uno modo

et nell'altro fue Michele gran maestro. Fue questo Michele della

Provincia di Scozia; et dicesi per novella che, essendo adunata

molta gente a desinare, che essendo richiesto Michele che mostrasse

alcuna cosa mirabile, fece apparire sopra le tavole, essendo di

gennajo, viti piene di pampani et con molte uve mature; et dicendo

loro che ciascheduno ne prendesse un grappolo, ma ch'eglino non

tagliassono, s'egli nol dicesse; et dicendo _tagliate_, sparvono

l'uve, e ciascheduno si trova col coltellino et col suo manico in

mano. Predisse Michele molte cose delle città d'Italia, cominciando

da Roma; et molte cose avvennono di quelle ch'egli predisse: et

fra l'altre dice della città di Firenze: _Non diu solida stabit

Florentia, florem Decidet in foetidum, dissimulando ruet etc._

10.

TEOFILO FOLENGO, BALDUS, maccheronea XVIII (_Le opere maccheroniche di_

MERLIN COCAI, ediz. di A. Portioli, Mantova, 1883 sgg.).

Ecce Michaelis de incantu gegula Scoti,

Qua post sex formas cereae fabricatur imago

Daemonii Sathan, Saturni facta piombo.

Cui suffimigio per sirica rubra cremato,

Hac, licet obsistant, coguntur amare puellae.

Ecce idem Scotus, qui stando sub arboris umbra,

Ante characteribus designat millibus orbem,

Quatuor inde vocat magna cum voce diablos.

Unus ab occasu properat, venit alter ab ortu,

Meridies terzum mandat, septemtrio quartum,

Consecrare facit froenum conforme per ipsos,

Cum quo vincit equum nigrum, nulloque vedutum,

Quem, quot vult, tanquam turchesca sagitta cavalcat,

Sacrificatque comas ejusdem saepe cavalli.

En quoque depingit magus idem in littore navem,

Quae vogat totum octo remis ducta per orbem,

Humanae spinae suffimigat inde medullam.

En docet ut magicis cappam sacrare susurris,

Quam sacrando fremunt plorantque per aera turbae

Spiritum, quoniam verbis nolendo tiramur.

Hanc quicunque gerit gradiens ubicunque locorum

Aspicitur nusquam, caveat tamen ire per album

Solis splendorem, quia tunc sua cernitur umbra.

11.

SATCHELLS, _History of the Right Honourable Name of Scott_ (citato

da GUALTIERO SCOTT, nella nota 11 al canto II del _Lay of the last

Minstrel_).

He said the book which he gave me

Was of Sir Michael Scot's historie;

Which historie was never yet read through,

Nor never will, for no man dare it do.

Young scholars have pick'd out something

From the contents, that dare not read within.

He carried me along the castle then,

And shew'd his written book hanging on an iron pin.

His writing pen did seem to me to be

Of hardened metal, like steel, or accumie;

The volume of it did seem so large to me,

As the book of Martyrs and Turks historie.

Then in the church he let me see

A stone where Mr. Michael Scott did lie;

I asked at him how that could appear,

Mr. Michael had been dead above five hundred year?

He shew'd me none durst bury under that stone,

More than he had been dead a few years agone;

For Mr. Michael's name doth terrify each one.

Miti, leggende e superstizioni del Medio Evo, vol. II · 第 52 / 75 题