Lingua latina fuit internationalis in omni scientia, ab imperio Romano,
usque ad finem saeculi XVIII. Hodie multi reputant illam nimis
difficilem esse, iam in scientia, magis in commercio.
Sed non tota lingua latina est necessaria; parva pars sufficit ad
exprimendam quamlibet ideam.
§ 1.--Casus.
«Nominum casus semper eliminari possunt substitutis in eorum locum
particulis quibusdam».
LEIBNIZ. Ed. Couturat a. 1901, p. 67.
Lingua latina exprimit nominum casus cum praepositionibus «_de_, _ad_,
_ab_, _ex_, ...» et cum postpositionibus vel desinentiis. Prima methodus
sufficit; ipsa sola invenitur in latino populare, a quo derivant linguae
neolatinae, ut italica, franca, hispanica, etc.
Sumimus nomen inflexibile sub forma simpliciore, quae est ablativus, vel
nominativus, vel alia.
Indicamus genitivo cum _de_, dativo cum _ad_, ablativo cum _ab_,
_ex_, ... Accusativo indicatur cum constructione, ut in linguis
neolatinis, scilicet cum serie: nominativo--verbo--accusativo, vel cum
serie: _qui_-accusativo--nominativo--verbo.
Vocabulario latino commune continet nominativo et genitivo de nomen.
Regula commoda haec est:
«Sumimus nomen inflexibile
a) aut identico ad nominativo,
b) aut nominativo, mutata desinentia _-us_, _-um_, _-u_, _-es_
in _-o_, _-o_, _-o_, _-e_,
c) aut genitivo, mutata desinentia _-i_ in _-o_, _-is_ in _-e_.
d) ad nominativo _ego_, _tu_, _aliquis_,
responde (ablativo) _me_, _te_, _aliquo_.»
Regula a) producit nulla ambiguitate, quae iam non sit in latino.
Regulae b) c) d) brevi exprimunt formatione de ablativo, cum reductione
de 4-a declinatione ad 2-a, et cum reductione ad forma unica de 3-a
declinatione.
§ 2.--Genere masculino, feminino et neutro.
«Discrimen generis nihil pertinet ad grammaticam rationalem».