IN SECUNDO NOCTURNO.

_Lectio IV._--Hibernia, Sanctorum insula, divina virtute

fecundata, vix orto fidei sole, innumera germina sanctitatis

protulit. Imprimis vero castitatis liliis exornata est, unde

et illustre Apostoli sui Patritii elogium promeruit: Quomodo,

inquit, tota insula plebs Domini effecta est, et filii ejus

ac filiæ Monachi et Virgines Christi esse videntur, et jam

recenseri vix potest earum numerus quae improperia parentum

ac persecutiones hilari animo sustinentes totas se religioni

et Christo voverunt. Inter quas Patritii alumnas se virginum

choro adjunxit Sancta Attracta, quae in Ultonia nobili genere

nata est sed a prima ætate pompas ac divitias respuens saeculo

renuntiavit, et vanitates hujus mundi nihili esse duxit ut

Christi sponsa esse mereretur.

_Lectio V._--Nondum adulta nobile certamen adversus Satanam

ejusque illecebras inivit et votum castitatis emisit. Ut autem

divinis rebus liberius vacaret, natale solum deserens fines

Connaciæ petiit, ibique orationibus et jejuniis vacans tota in

pietatis exercitia et virtutis studium incubuit. Hospitalitatis

quoque gratia enituit et seipsam suasque opes in sublevandis

indigentium miseriis alacriter impendit. Pauperes et ægrotos

undequaque accedentes Christi charitate amplexa est et eosdem

tum terrena ope sublevavit tum veris fidei thesauris divites

effecit. Plures quoque ab iniquitatis semitis ad justitiæ legem

convertit et a servitute idolorum adduxit ad colendum Dominum

ac Deum Jesum Christum, immo miraculorum gloria illustris ejus

sanctitatis fama longe lateque per totam insulam pervulgata est.

_Lectio VI._--Inter innumera vero, quae a Sancta Attracta

mire patrata narrantur, insigne imprimis miraculum est quo

territorium Lugniae in provincia Connaciæ ab horrendo monstro

liberavit. Tota siquidem illa regio belluæ hujus feritate

devastata est, et incolae adeo terrore perculsi sunt ut a

terribili ejus aspectu ad montes et cavernas confugerent.

Attractam tandem supplices rogarunt ut in tanta afflictione

opem sibi et auxilium ferre dignaretur. Respondit inclyta

Virgo: potens est Deus, qui mundum ex nihilo creavit et hominem

de limo terrae ad suam imaginem plasmavit, etiam regionem

istam de tanta peste omnino liberare. Tunc genua flectens

omni fiducia Deum precabatur: Antequam vero suis precibus

finem apposuit, jam exauditæ sunt apud Dominum, et sæva bellua

rugitus emittens et torvo collo in ipsam Sanctam irruens divina

virtute interiit.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864 · 第 27 / 35 题