ILLME. ET REVME. DNE.

Plura ad Sanctam Sedem delata sunt circa societatem quae

appellatur Fratrum Feniorum, nec non circa aliam a Sancto

Patritio nuncupatam, eaque supremæ Congregationi Universalis

Inquisitionis submissa fuere, ut quid de illis sentiendum esset

declararetur.

Porro Sanctissimus Dominus Noster Pius IX. audito

Eminentissimorum Inquisitorum suffragio, Amplitudini tuae

notificandum mandavit Decretum Feriae IV., 5. Augusti,

1846, quod sic se habet: "_Societates occultae de quibus in

Pontificiis Constitutionibus sermo est, eae omnes intelliguntur

quae adversus Ecclesiam vel gubernium sibi aliquid proponunt,

exigant vel non exigant juramentum de secreto servando_".

Voluit praeterea Sanctitas sua ut Tibi subjungeretur

recurrendum esse ad Sanctam Sedem, et quidem omnibus adamussim

expositis, si quae forte difficultates in applicatione

praedicti Decreti quod alterutram e memoratis societatibus

inveniantur.

Precor Deum ut Te diu sospitem et incolumem servet. Romae ex

Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 7 Junii,

1864.

Amplitudinis Tuae Ad officia paratissimus,

AL. C. BARNABO, Praef.

H. CAPALTI, Secretarius.

R. P. D. PAULO CULLEN,

Archiepiscopo Dubliniensi.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864 · 第 23 / 35 题