PIUS PP. IX.

Venerabilis Frater Salutem et Apostolicam Benedictionem. Tuas libenter

accepimus Litteras die 7 proxime elapsi mensis Octobris datas, ut

Nos certiores faceres de Conventu in ista Monacensi civitate proximo

mense Septembri a nonnullis Germaniae Theologis, doctisque catholicis

viris habito de variis argumentis, quae ad theologicas praesertim

ac philosophicas tradendas disciplinas pertinent. Ex Litteris Tibi

Nostro jussu scriptis a Venerabili Fratre Mattheo Archiepiscopo

Neocaesariensi, Nostro et Apostolicae hujus sedis apud istam Regiam

Aulam Nuntio, vel facile noscere potuisti, Venerabilis Frater, quibus

Nos sensibus affecti fuerimus, ubi primum de hoc proposito Conventu

nuntium accepimus, et postquam agnovimus quomodo commemorati Theologi

et viri ad hujusmodi Conventum invitati et congregati fuere. Nihil

certe dubitare volebamus de laudabili fine, quo hujus Conventus

auctores fautoresque permoti fuere, ut scilicet omnes Catholici viri

doctrina praestantes, collatis consiliis conjunctisque viribus,

germanam catholicae Ecclesiae scientiam promoverent, eamque a nefariis

ac perniciosissimis tot adversariorum opinionibus conatibusque

vindicarent ac defenderent. Sed in hac sublimi Principis Apostolorum

Cathedra licet immerentes collocati asperrimis hisce temporibus,

quibus sacrorum Antistitum auctoritas, si unquam alias, ad unitatem

et integritatem catholicae doctrinae custodiendam, vel maxime est

necessaria, et ab omnibus sarta tecta servari debet, non potuimus non

vehementer mirari videntes memorati Conventus invitationem privato

nomine factam et promulgatam, quin ullo modo intercederet impulsus,

auctoritas et missio ecelesiasticae potestatis, ad quam proprio ac

nativo jure unice pertinet advigilare ac dirigere theologicarum

praesertim rerum doctrinam. Quae sane res, ut optime noscis, omnino

nova ac prorsus inusitata in Ecclesia est. Atque iccirco voluimus,

Te, Venerabilis Frater, noscere hanc Nostram fuisse sententiam, ut

cum a Te, tum ab aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania

antistitibus probe judicari posset de scopo per Conventus programma

enuntiato, si nempe talis esset, ut veram Ecclesiae utilitatem

afferret. Eodem autem tempore certi eramus, Te, Venerabilis Frater,

pro pastorali Tua sollicitudine ac zelo omnia consilia et studia esse

adhibiturum, ne in eodem Conventu tum catholicae fidei ac doctrinae

integritas, tum obedientia, quam omnes cujusque classis et conditionis

catholici homines Ecclesiae auctoritati ac magisterio praestare omnino

debent, vel minimum detrimentum caperent. Ac dissimulare non possumus,

non levibus Nos angustiis affectos fuisse, quandoquidem verebamur, ne

hujusmodi Conventu sine ecclesiastica auctoritate congregato exemplum

praeberetur sensim usurpandi aliquid ex jure ecclesiastici regiminis

et authentici magisterii, quod divina institutione proprium est Romano

Pontifici, et Episcopis in unione et consensione cum ipso S. Petri

Successore, atque ita, ecclesiastico ordine perturbato aliquando unitas

et obedientia fidei apud aliquos labefactaretur. Atque etiam timebamus,

ne in ipso Conventu quaedam enunciarentur ac tenerentur opiniones et

placita, quae in vulgus praesertim emissa et catholicae doctrinae

puritatem et debitam subjectionem in periculum ac discrimen vocarent.

Summo enim animi Nostri dolore recordabamur, Venerabilis Frater, hanc

Apostolicam Sedem pro gravissimi sui muneris officio debuisse ultimis

hisce temporibus censura notare ac prohibere nonnullorum Germaniae

Scriptorum opera, qui cum nescirent decedere ab aliquo principio,

seu methodo falsae scientiae, aut hodiernae fallacis philosophiae,

praeter voluntatem, uti confidimus, inducti fuere ad proferendas ac

docendas doctrinas dissentientes a vero nonnullorum sanctissimae fidei

nostrae dogmatum sensu et interpretatione, quique errores ab Ecclesia

jam damnatos e tenebris excitarunt, et propriam divinae revelationis

et fidei indolem et naturam in alienum omnino sensum explicaverunt.

Noscebamus etiam, Venerabilis Frater, nonnullos ex catholicis, qui

severioribus disciplinis excolendis operam navant, humani ingenii

viribus nimium fidentes, errorum periculis haud fuisse absterritos, ne

in asserenda fallaci et minime sincera scientiae libertate abriperentur

ultra limites, quos praetergredi non sinit obedientia debita erga

magisterium Ecclesiae ad totius revelatae veritatis integritatem

servandam divinitus institutum. Ex quo evenit, ut hujusmodi catholici

misere decepti et iis saepe consentiant, qui contra hujus Apostolicae

Sedis ac Nostrarum Congregationum decreta declamant ac blaterant,

ea liberum scientiae progressum impedire, et periculo se exponunt

sacra illa frangendi obedientiae vincula, quibus ex Dei voluntate

eidem Apostolicae huic obstringuntur Sedi, quae a Deo ipso veritatis

magistra et vindex fuit constituta. Neque ignorabamus, in Germania

etiam falsam invaluisse opinionem adversus veterem scholam, et adversus

doctrinam summorum illorum Doctorum, quos propter admirabilem eorum

sapientiam et vitae sanctitatem universalis veneratur Ecclesia. Qua

falsa opinione ipsius Ecclesiae auctoritas in discrimen vocatur,

quandoquidem ipsa Ecclesia non solum per tot continentia saecula

permisit, ut ex eorumdem Doctorum methodo, et ex principiis communi

omnium catholicarum scholarum consensu sancitis theologica excoleretur

scientia, verum etiam saepissime summis laudibus theologicam eorum

doctrinam extulit, illamque veluti fortissimum fidei propugnaculum et

formidanda contra suos inimicos arma vehementer commendavit. Haec sane

omnia pro gravissimi supremi Nostri Apostolici ministerii munere, ac

pro singulari illo amore, quo omnes Germaniae catholicos carissimam

Dominici gregis partem prosequimur, Nostrum sollicitabant et angebant

animum tot aliis pressum angustiis, ubi, accepto memorati Conventus

nuntio, res supra expositas Tibi significandas curavimus. Postquam

vero per brevissimum nuntium ad Nos relatum fuit, Te Venerabilis

Frater, hujusce Conventus auctorum precibus annuentem tribuisse veniam

celebrandi eumdem Conventum, ac sacrum solemni ritu peregisse, et

consultationes in eodem Conventu juxta catholicae Ecclesiae doctrinam

habitas fuisse, et postquam ipsius Conventus viri per eumdem nuntium

Apostolicam Nostram imploraverunt Benedictionem, nulla interposita

mora, piis illorum votis obsecundavimus, Summa vero anxietate Tuas

expectabamus Litteras, ut a Te, Venerabilis Frater, accuratissime

noscere possemus ea omnia, quae ad eumdem Conventum quovis modo possent

pertinere. Nunc autem cum a Te acceperimus, quae scire vel maxime

cupiebamus, ea spe nitimur fore, ut hujusmodi negotium, quemadmodum

asseris, Deo auxiliante, in majorem catholicae in Germania Ecclesiae

utilitatem cedat. Equidem cum omnes ejusdem Conventus viri, veluti

scribis, asseruerint, scientiarum progressum, et felicem exitum in

devitandis ac refutandis miserrimae nostrae aetatis erroribus omnino

pendere ab intima erga veritates revelatas adhaesione, quas catholica

docet Ecclesia, ipsi noverunt ac professi sunt illam veritatem, quam

veri catholici scientiis excolendis et evolvendis dediti semper tenuere

ac tradiderunt. Atque hac veritate innixi potuerunt ipsi sapientes

ac veri catholici viri scientias easdem tuto excolere, explanare,

easque utiles certasque reddere. Quod quidem obtineri non potest, si

humanae rationis lumen finibus circumscriptum eas quoque veritates

investigando, quas propriis viribus et facultatibus assequi potest,

non veneretur maxime, ut par est, infallibile et increatum Divini

intellectus lumen, quod in christiana revelatione undique mirifice

elucet. Quamvis enim naturales illae disciplinae suis propriis

ratione cognitis principiis nitantur, catholici tamen earum cultores

divinam revelationem veluti rectricem stellam prae oculis habeant

oportet, qua praelucente sibi a syrtibus et erroribus caveant, ubi

in suis investigationibus et commentationibus animadvertant, posse

se illis adduci, ut saepissime accidit, ad ea proferenda, quae plus

minusve adversentur infallibili rerum veritati, quae a Deo revelatae

fuere. Hinc dubitare nolumus, quin ipsius Conventus viri commemoratam

veritatem noscentes ac profitentes, uno eodemque tempore plane rejicere

ac reprobare voluerint recentem illam ac praeposteram philosophandi

rationem, quae etiamsi divinam revelationem veluti historicum factum

admittat, tamen ineffabiles veritates ab ipsa divina revelatione

propositas humanae rationis investigationibus supponit, perinde ac

si illae veritates rationi subjectae essent vel ratio suis viribus

et principiis posset consequi intelligentiam et scientiam omnium

supernarum sanctissimae fidei nostrae veritatum et mysteriorum, quae

ita supra humanam rationem sunt, ut haec nunquam effici possit idonea

ad illa suis viribus et ex naturalibus suis principiis intelligenda

aut demonstranda. Ejusdem vero Conventus viros debitis prosequimur

laudibus, proptereaquod rejicientes, uti existimamus, falsam inter

philosophum et philosophiam distinctionem, de qua in aliis Nostris

Litteris ad Te scriptis loquuti sumus, noverunt et asseruerunt, omnes

catholicos in doctis suis commentationibus debere ex conscientia

dogmaticis infallibilis catholicae Ecclesiae obedire decretis. Dum

vero debitas illis deferimus laudes, quod professi sint veritatem,

quae ex catholicae fidei obligatione necessario oritur, persuadere

Nobis volumus, noluisse obligationem, qua catholici Magistri ac

Scriptores omnino adstringuntur, coarctare in iis tantum, quae

ab infallibili Ecclesiae judicio veluti fidei dogmata ab omnibus

credenda proponuntur. Atque etiam Nobis persuademus, ipsos noluisse

declarare, perfectam illam erga revelatas veritates adhaesionem, quam

agnoverunt necessariam omnino esse ad verum scientiarum progressum

assequendum et ad errores confutandos, obtineri posse, si dumtaxat

Dogmatibus ab Ecclesia expresse definitis fides et obsequium

adhibeatur. Namque etiamsi ageretur de illa subjectione, quae fidei

divinae actu est praestanda, limitanda tamen non esset ad ea, quae

expressis, oecumenicorum Conciliorum aut Romanorum Pontificum, hujusque

Apostolicae Sedis decretis definita sunt, sed ad ea quoque extendenda

quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio

tanquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti

consensu a catholicis Theologis ad fidem pertinere retinentur. Sed

cum agatur de illa subjectione, qua ex conscientia ii omnes catholici

obstringuntur, qui in contemplatrices scientias incumbunt, ut novas

suis scriptis Ecclesiae afferant utilitates, iccirco ejusdem Conventus

viri recognoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse,

ut praefata Ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam

opus esse, ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam

pertinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis

doctrinae capitibus, quae communi et constanti Catholicorum consensu

retinentur, ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, ut

opiniones eisdem doctrinae capitibus adversae quamquam haereticae

dici nequeant, tamen aliam theologicam merentur censuram. Itaque haud

existimamus viros, qui commemorato Monacensi interfuere Conventui,

ullo modo potuisse aut voluisse obstare doctrinae nuper expositae

quae ex verae theologiae principiis in Ecclesia retinetur, quin immo

ea fiducia sustentamur fore, ut ipsi in severioribus excolendis

disciplinis velint ad enunciatae doctrinae normam se diligenter

conformare. Quae nostra fiducia praesertim nititur iis Litteris, quas

per Te, Venerabilis Frater, Nobis miserunt. Si quidem eisdem Litteris

cum summa animi Nostri consolatione ipsi profitentur, sibi in cogendo

Conventu mentem nunquam fuisse vel minimam sibi arrogare auctoritatem,

quae ad Ecclesiam omnino pertinet, ac simul testantur, noluisse, eumdem

dimittere Conventum, quin primum declararent summam observantiam,

obedientiam, ac filialem pietatem, qua Nos et hanc Petri cathedram

catholicae unitatis centrum prosequuntur. Cum igitur hisce sensibus

supremam Nostram et Apostolicae hujus sedis potestatem auctoritatemque

ipsi recognoscant, ac simul intelligant, gravissimum officium Nobis

ab ipso Christo Domino commissum regendi ac moderandi universam suam

Ecclesiam, ac pascendi omnem suum gregem salutaris doctrinae pascuis,

et continenter advigilandi, ne sanctissima fides ejusque doctrina

ullum unquam detrimentum patiatur, dubitare non possumus, quin ipsi

severioribus disciplinis excolendis, tradendis sanaeque doctrinae

tuendae operam navantes uno eodemque tempore agnoscant se debere et

religiose exsequi regulas ab ecclesia semper servatas, et obedire

omnibus decretis, quae circa doctrinam a Suprema Nostra Pontificia

auctoritate eduntur. Haec autem omnia Tibi communicamus, ac summopere

optamus, ut ea iis omnibus significes viris, qui in memorato Conventu

fuere, dum, si opportunum esse censuerimus, haud omittemus alia Tibi

et Venerabilibus Fratribus Germaniae Sacrorum Antistitibus hac super

re significare, postquam Tuam et eorumdem Antistitum sententiam

intellexerimus de hujusmodi Conventuum opportunitate. Demum pastoralem

Tuam sollicitudinem ac vigilantiam iterum vehementer excitamus, ut una

cum aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania Antistitibus,

curas omnes cogitationesque in tuendam et propagandam sanam doctrinam

assidue conferas. Neque omittas omnibus inculcare, ut profanes omnes

novitates diligenter devitent, neque ab illis se decipi unquam

patiantur, qui falsam scientiae libertatem, ejusque non solum verum

profectum, sed etiam errores tamquam progressus impudenter jactant.

Atque pari studio et contentione ne desinas omnes hortari, ut maxima

cura et industria in veram christianam et catholicam sapientiam

incumbant, atque, uti par est, in summo pretio habeant veros solidosque

scientiae progressus, qui, sanctissima ac divina fide duce et magistra,

in catholicis scholis habiti fuerunt, utque theologicas praesertim

disciplines excolant secundum principia et constantes doctrines, quibus

unanimiter innixi sapientissimi Doctores immortalem sibi nominis

laudem, et maximam Ecclesiae et scientiae utilitatem ac splendorem

pepererunt. Hoc sane mode catholici viri in scientiis excolendis

poterunt, Deo auxiliante, magis in dies quantum homini fas est,

noscere, evolvere et explanare veritatum thesaurum, quas in naturae et

gratiae operibus Deus posuit, ut homo postquam illas rationis et fidei

lumine noverit, suamque vitam ad eas sedulo conformaverit, possit in

aeternae gloriae claritate summam veritatem, Deum scilicet, sine ullo

velamine intueri, Eoque felicissime in aeternum perfrui et gaudere.

Hanc autem occasionem libentissimo animo amplectimur, ut denuo testemur

et confirmemus praecipuam Nostram in Te caritatem. Cujus quoque pignus

esse volumus Apostolicam Benedictionem quam effuse cordis affectu Tibi

ipsi, Venerabilis frater, et gregi tuae curae commisso peramanter

impertimus.

Datum Romae apud Sanctum-Petrum die 21 decembris anno 1863,

Pontificatus Nostri anno decimoctavo.

The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, October, 1864 · 第 16 / 35 题