Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis haec est;

Numine clausa aperit, claudit aperta suo.

Unde datas habeat vires, obscurior aevo

Fama; sed e nostro carmine certus eris.

Adjacet antiquus Tiberino lucus Helerni: 105

Pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.

Inde sata est Nymphe,--Cranen dixere priores,--

Nequidquam multis saepe petita procis.

Rura sequi jaculisque feras agitare solebat,

Nodosasque cava tendere valle plagas. 110

Non habuit pharetram: Phoebi tamen esse sororem

Credebant; nec erat, Phoebe, pudenda tibi.

Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba,

Reddebat tales protinus illa sonos:

Haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris. 115

Si secreta magis ducis in antra, sequor.

Credulus ante subit. Frutices haec nacta resistit,

Et latet, et nullo est invenienda loco.

Viderat hanc Janus, visseque cupidine captus

Ad duram verbis mollibus usus erat: 120

Nympha jubet quaeri de more remotius antrum:

Utque comes sequitur, destituitque ducem.

Stulta! videt Janus, quae post sua terga gerantur;

Nil agis, en! latebras respicit ille tuas.

Nil agis, en! dixi. Nam te sub rupe latentem 125

Occupat amplexu; speque potitus ait:

Jus pro concubitu nostro tibi cardinis esto;

Hoc pretium positae virginitatis habe.

Sic fatus, virgam, qua tristes pellere posset

A foribus noxas,--haec erat alba--dedit. 130

Sunt avidae volucres; non quae Phineïa mensis

Guttura fraudabant: sed genus inde trahunt.

Grande caput: stantes oculi: rostra apta rapinae;

Canities pennis, unguibus hamus inest.

Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes, 135

Et vitiant cunis corpora rapta suis.

Carpere dicuntur lactentia viscera rostris;

Et plenum poto sanguine guttur habent.

Est illis strigibus nomen: sed nominis hujus

Causa, quod horrenda stridere nocte solent. 140

Sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt,

Neniaque in volucres Marsa figurat anus;

In thalamos venere Procae. Proca natus in illis

Praeda recens avium quinque diebus erat;

Pectoraque exsorbent avidis infantia linguis. 145

At puer infelix vagit opemque petit.

Territa voce sui nutrix accurrit alumni,

Et rigido sectas invenit ungue genas.

Quid faceret? color oris erat, qui frondibus olim

Esse solet seris, quas nova laesit hiems. 150

Pervenit ad Cranen, et rem docet. Illa, Timorem

Pone! tuus sospes, dixit, alumnus erit.

Venerat ad cunas: flebant materque paterque:

Sistite vos lacrimas! ipsa medebor, ait.

Protinus arbutea postes ter in ordine tangit 155

Fronde: ter arbutea limina fronde notat.

Spargit aquis aditus, et quae medicamen habebant:

Extaque de porca cruda bimestre tenet.

Atque ita, Noctis aves, extis puerilibus, inquit,

Parcite! pro parvo victima parva cadit. 160

Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras.

Hanc animam vobis pro meliore damus.

Sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit:

Quique sacris adsunt, respicere illa vetat.

Virgaque Janalis de spina ponitur alba, 165

Qua lumen thalamis parva fenestra dabat.

Post illud nec aves cunas violasse feruntur,

Et rediit puero, qui fuit ante, color.

Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis,

Mixtaque cum calido sit faba farre, rogas. 170

Prisca dea est, aliturque cibis, quibus ante solebat,

Nec petit adscitas luxuriosa dapes.

Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat;

Ostreaque in conchis tuta fuere suis:

Nec Latium norat, quam praebet Ionia dives, 175

Nec, quae Pygmaeo sanguine gaudet, avem;

Et praeter pennas nihil in pavone placebat:

Nec tellus captas miserat ante feras.

Sus erat in pretio: caesa sue festa colebant.

Terra fabas tantum duraque farra dabat. 180

Quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis

Ederit, huic laedi viscera posse negant.

Arce quoque in summa Junoni templa Monetae

Ex voto memorant facta, Camille, tuo.

Ante domus Manli fuerant, qui Gallica quondam 185

A Capitolino reppulit arma Jove.

Quam bene--Di magni!--pugna cecidisset in illa

Defensor solii, Jupiter alte, tui!

Vixit, ut occideret damnatus crimine regni.

Hunc illi titulum longa senecta dabat. 190

Lux eadem Marti festa est; quem prospicit extra

Appositum Tectae porta Capena viae.

Te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur;

Quum paene est Corsis obruta classis aquis.

Haec hominum monumenta patent. Si quaeritis astra, 195

Tunc oritur magni praepes adunca Jovis.

Postera lux Hyades, Taurinae cornua frontis,

Evocat: et multa terra madescit aqua.

Mane ubi bis fuerit, Phoebusque iteraverit ortus,

Factaque erit posito rore bis uda seges; 200

Hac sacrata die Tusco Bellona duello

Dicitur: et Latio prospera semper adest.

Appius est auctor: Pyrrho qui pace negata

Multum animo vidit; lumine captus erat.

Prospicit a templo summum brevis area Circum. 205

Est ibi non parvae parva columna notae.

Hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,

In regem et gentes quum placet arma capi.

Altera pars Circi custode sub Hercule tuta est:

Quod deus Euboico carmine munus habet. 210

Muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est.

Si titulos quaeris, Sulla probavit opus.

Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,

An tibi, Semo pater: quum mihi Sancus ait:

Cuicumque ex illis dederis, ego munus habebo. 215

Nomina trina fero: sic voluere Cures.

Hunc igitur veteres donarunt aede Sabini:

Inque Quirinali constituere jugo.

Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,

Filia, qua felix sospite semper ero. 220

Hanc ego quum vellem genero dare, tempora taedis

Apta requirebam, quaeque cavenda forent.

Tum mihi post sacras monstratur Junius Idus

Utilis et nuptis, utilis esse viris;

Primaque pars hujus thalamis aliena reperta est, 225

Nam mihi, sic conjux sancta Dialis ait:

Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta

Detulerit flavis in mare Tibris aquis,

Non mihi detonsos crines depectere buxo,

Non ungues ferro subsecuisse licet: 230

Non tetigisse virum; quamvis Jovis ille sacerdos,

Quamvis perpetua sit mihi lege datus.

Tu quoque ne propera: melius tua filia nubet,

Ignea quum pura Vesta nitebit humo.

Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe 235

Fertur: et a tergo non habet Ursa metum.

Tunc ego me memini Ludos in gramine Campi

Adspicere, et didici, lubrice Tibri, tuos.

Festa dies illis, qui lina madentia ducunt,

Quique tegunt parvis aera recurva cibis. 240

Mens quoque numen habet. Menti delubra videmus

Vota metu belli, perfide Poene, tui.

Poene, rebellaras: et leto Consulis omnes

Attoniti Mauras pertimuere manus.

Spem metus expulerat, quum Menti vota Senatus 245

Suscipit; et melior protinus illa venit.

Adspicit instantes mediis sex lucibus Idus

Illa dies, qua sunt vota soluta deae.

Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,

Ad tua si nobis sacra venire licet. 250

In prece totus eram; coelestia numina sensi,

Laetaque purpurea luce refulsit humus.

Non equidem vidi--valeant mendacia vatum--

Te, dea; nec fueras adspicienda viro.

Sed quae nescieram, quorumque errore tenebar, 255

Cognita sunt nullo praecipiente mihi.

Dena quater memorant habuisse Palilia Romam,

Quum flammae custos aede recepta sua est.

Regis opus placidi, quo non metuentius ullum

Numinis ingenium terra Sabina tulit. 260

Quae nunc aere vides, stipula tunc tecta videres,

Et paries lento vimine textus erat.

Hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,

Tunc erat intonsi regia magna Numae.

Forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse 265

Dicitur: et formae causa probanda subest.

Vesta eadem est, et Terra: subest vigil ignis utrique,

Significant sedem terra focusque suam.

Terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,

Aëre subjecto tam grave pendet onus. 270

[Ipsa volubilitas libratum sustinet orbem:

Quique premat partes, angulus omnis abest.

Quumque sit in media rerum regione locata,

Et tangat nullum plusve minusve latus;

Ni convexa foret, parti vicinior esset, 275

Nec medium terram mundus haberet onus.]

Arce Syracosia suspensus in aëre clauso

Stat globus, immensi parva figura poli;

Et quantum a summis, tantum secessit ab imis

Terra. Quod ut fiat, forma rotunda facit. 280

Par facies templi: nullus procurrit in illo

Angulus. A pluvio vindicat imbre tholus.

Cur sit virgineis, quaeris, dea culta ministris.

Inveniam causas hac quoque parte suas.

Ex Ope Junonem memorant Cereremque creatas 285

Semine Saturni: tertia Vesta fuit.

Utraqe nupserunt: ambae peperisse feruntur:

De tribus impatiens restitit una viri.

Quid mirum, virgo si virgine laeta ministra

Admittet castas in sua sacra manus? 290

Nec tu aliud Vestam, quam vivam intellige flammam;

Nataque de flamma corpora nulla vides.

Jure igitur virgo est, quae semina nulla remittit,

Nec capit: et comites virginitatis habet.

Esse diu stultus Vestae simulacra putavi: 295

Mox didici curvo nulla subesse tholo.

Ignis inexstinctus templo celatur in illo;

Effigiem nullam Vesta, nec ignis, habent.

Stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;

Causaque par Graii nominis esse potest. 300

At focus a flammis, et quod fovet omnia, dictus:

Qui tamen in primis aedibus ante fuit.

Hinc quoque vestibulum dici reor: inde precando

Affamur Vestam, Quae loca prima tenes.

Ante focos olim longis considere scamnis 305

Mos erat, et mensae credere adesse deos.

Nunc quoque, quum fiunt antiquae sacra Vacunae,

Ante Vacunales stantque sedentque focos.

Venit in hos annos aliquid de more vetusto:

Fert missos Vestae pura patella cibos. 310

Ecce, coronatis panis dependet asellis,

Et velant scabras florea serta molas.

Sola prius furnis torrebant farra coloni;

Et Fornacali sunt sua sacra deae.

Suppositum cineri panem focus ipse parabat, 315

Strataque erat tepido tegula quassa solo.

Inde focum servat pistor, dominamque focorum,

Et quea pumiceas versat asella molas.

Praeteream, referamne tuum, rubicunde Priape,

Dedecus? est multi fabula parva joci. 320

Turrigera frontem Cybele redimita corona

Convocat aeternos ad sua festa deos.

Convocat et Satyros, et, rustica numina, Nymphas.

Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.

Nec licet, et longum est epulas narrare deorum: 325

In multo nox est pervigilata mero.

Hi temere errabant in opacae vallibus Idae:

Pars jacet, et molli gramine membra levat.

Hi ludunt, hos somnus habet; pars brachia nectit,

Et viridem celeri ter pede pulsat humum. 330

Vesta jacet, placidamque capit secura quietem,

Sicut erat positum cespite fulta caput.

At ruber hortorum custos Nymphasque deasque

Captat, et errantes fertque refertque pedes.

Adspicit et Vestam; dubium, Nymphamne putarit, 335

An scierit Vestam: scisse sed ipse negat.

Spem capit obscenam, furtimque accedere tentat,

Et fert suspensos, corde micante, gradus.

Forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum

Liquerat ad ripas lene sonantis aquae. 340

Ibat, ut inciperet, longi deus Hellesponti,

Intempestivo quum rudit ille sono.

Territa voce gravi surgit dea. Convolat omnis

Turba; per infestas effugit ille manus.

[Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo: 345

Apta asini flammis indicis exta damus.]

Quem tu, diva memor, de pane monilibus ornas.

Cessat opus: vacuae conticuere molae.

Nomine, quam pretio celebratior, arce Tonantis,

Dicam, Pistoris quid velit ara Jovis. 350

Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:

Fecerat obsidio jam diuturna famem.

Jupiter, ad solium Superis regale vocatis,

Incipe, ait Marti. Protinus ille refert:

Scilicet, ignotum est, quae sit fortuna meorum; 355

Et dolor hic animi voce querentis eget?

Si tamen, ut referam breviter mala juncta pudori,

Exigis: Alpino Roma sub hoste jacet.

Haec est, cui fuerat promissa potentia rerum,

Jupiter? hanc terris impositurus eras? 360

Jamque suburbanos Etruscaque contudit arma.

Spes erat in cursu; nunc Lare pulsa suo est.

Vidimus ornatos serata per atria picta

Veste triumphales occubuisse senes;

Vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 365

Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.

At si respicerent, qua vos habitatis in arce,

Totque domos vestras obsidione premi:

Nil opis in cura scirent superesse deorum,

Et data sollicita tura perire manu. 370

Atque utinam pugnae pateat locus! arma capessant;

Et, si non poterunt exsuperare, cadant.

Nunc inopes victus, ignavaque fata timentes,

Monte suo clauses barbara turba premit.

Tum Venus, et lituo pulcher trabeaque Quirinus, 375

Vestaque pro Latio multa locuta suo.

Publica, respondit, cura est pro moenibus istis,

Jupiter, et poenas Gallia victa dabit.

Tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur,

Effice, nec sedes desere Vesta, tuas. 380

Quodcumque est Cereris solidae cava machina frangat,

Mollitamque manu duret in igne focus.

Jusserat: et fratris virgo Saturnia jussis

Annuit: et mediae tempora noctis erant.

Jam ducibus somnum dederat labor. Increpat illos 385

Jupiter, et sacro, quid velit, ore docet:

Surgite, et in medios de summis arcibus hostes

Mittite, quam minime tradere vultis, opem.

Somnus abit, quaeruntque novis ambagibus acti,

Tradere quam nolint et jubeantur, opem. 390

Ecce, Ceres visa est. Jaciunt Cerealia dona.

Jacta super galeas scutaque longa sonant.

Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso

Candida Pistori ponitur ara Jovi.--

Forte revertebar festis Vestalibus illac, 395

Qua Nova Romano nunc via juncta Foro est.

Huc pede matronam vidi descendere nudo:

Obstupui, tacitus sustinuique gradum.

Sensit anus vicina loci, jussumque sedere

Alloquitur, quatiens voce tremente caput. 400

Hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes:

Amno redundatis fossa madebat aquis.

Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,

Nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit.

Qua Velabra solent in Circum ducere pompas, 405

Nil praeter salices crassaque canna fuit.

Saepe suburbanas rediens conviva per undas

Cantat, et ad nautas ebria verba jacit.

Nondum conveniens diversis iste figuris

Nomen ab averso ceperat amne deus. 410

Hic quoque lucus erat juncis et arundine densus,

Et pede velato non adeunda palus.

Stagna recesserunt, et aquas sua ripa coërcet:

Siccaque nunc tellus. Mos tamen ille manet.

Reddiderat causam; Valeas, anus optima! dixi: 415

Quod superest aevi, molle sit omne, tui!

Cetera jam pridem didici puerilibus annis;

Non tamen idcirco praetereunda mihi.

Moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus:

Ilus adhuc Asiae dives habebat opes. 420

Creditur armiferae signum coeleste Minervae

Urbis in Iliacae desiluisse juga.

Cura videre fuit: vidi templumque locumque.

Hoc superest illi: Pallada Roma tenet.

Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco 425

Hos non mentito reddidit ore sonos:

Aetheriam servate deam: servabitis urbem:

Imperium secum transferet illa loci.

Servat et inclusam summa tenet Ilus in arce:

Curaque ad heredem Laomedonta venit. 430

Sub Priamo servata parum. Sic ipsa volebat,

Ex quo judicio forma revicta sua est.

Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,

Seu pius aeneas eripuisse datur;

Auctor in incerto. Res est Romana: tuetur 435

Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.

Heu quantum timuere Patres, quo tempore Vesta

Arsit, et est tectis obruta paene suis!

Flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,

Mixtaque erat flamniae flammae profana piae. 440

Attonitae flebant, demisso crine, ministra:

Abstulerat vires corporis ipse timor.

Provolat in medium, et magna, Succurrite! voce,

Non est auxilium flere, Metellus ait.

Pignora virgineis fatalia tollite palmis! 445

Non ea sunt voto, sed rapienda manu.

Me miserum! dubitatis? ait--Dubitare videbat,

Et pavidas posito procubuisse genu.--

Haurit aquas, tollensque manus, Ignoscite, dixit,

Sacra! vir intrabo non adeunda viro. 450

Si scelus est, in me commissi poena redundet;

Sit capitis damno Roma soluta mei.

Dixit et irrupit. Factum dea rapta probavit,

Pontificisque sui munere tuta fuit.

Nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: 455

Ignis in Iliacis nunc erit, estque, focis;

Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos

Hoc duce, nec viva defodietur humo.

Sic incesta perit: quia, quam violavit, in illam

Conditur: et Tellus Vestaque numen idem est. 460

Tum sibi Callaïco Brutus cognomen ab hoste

Fecit, et Hispanam sanguine tinxit humum.

Scilicit, interdum miscentur tristia laetis,

Ne populum toto pectore festa juvent.

Crassus ad Euphraten aquilas, natumque, suosque 465

Perdidit, et leto est ultimus ipse datus.

Parthe, quid exsultas? dixit dea. Signa remittes:

Quique necem Crassi vindicet, ultor erit.

At simul auritis violae demuntur asellis,

Et Cereris fruges aspera saxa terunt; 470

Navita puppe sedens, Delphina videbimus, inquit,

Humida quum pulso nox erit orta die.

Jam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,

Et vigil Eois Lucifer exit aquis.

Ite, bonae matres,--vestrum Matralia festum-- 475

Flavaque Thebanae reddite liba deae.

Pontibus et magno juncta est celeberrima Circo

Area, quae posito de bove nomen habet.

Hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti

Sceptriferas Servi templa dedisse manus. 480

Quae dea sit: quare famulas a limine templi

Arceat,--arcet enim--libaque tosta petat;

Bacche, racemiferos hedera redimite capillos,

Si domus illa tua est, dirige vatis opus.

Arserat obsequio Semele Jovis: accipit Ino 485

Te, puer, et summa sedula nutrit ope.

Intumuit Juno, raptum quod pellice natum

Educet. At sanguis ille sororis erat.

Hinc agitur furiis Athamas, et imagine falsa:

Tuque cadis patria, parve Learche, manu. 490

Maesta Learcheas mater tumulaverat umbras,

Et dederat miseris omnia justa rogis:

Haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,

Prosilit, et cunis te, Melicerta, rapit.

Est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 495

Unaque pulsatur terra duabus aquis.

Huc venit insanis natum complexa lacertis,

Et secum e celso mittit in alta jugo.

Excipit illaesos Panope centumque sorores,

Et placido lapsu per sua regna ferunt. 500

Nondum Lencotheë, nondum puer ille Palaemon

Vorticibus densis Tibridis ora tenent.

Lucus erat: dubium Semelae Stimulaene vocetur;

Maenadas Ausonias incoluisse ferunt.

Quaerit ab his Ino, quae gens foret. Arcadas esse 505

Audit, et Evandrum sceptra tenere loci.

Dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas

Instimulat fictis insidiosa sonis:

O nimium faciles! O toto pectore captae!

Non venit haec nostris hospes amica choris. 510

Fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum;

Quo possit poenas pendere, pignus habet.

Vix bene desierat; complent ululatibus auras

Thyades effusis per sua colla comis:

Iniiciuntque manus, puerumque revellere pugnant. 515

Quos ignorat adhuc, invocat illa deos:

Dique, virique loci, miserae succurrite matri.

Clamor Aventini saxa propinqua ferit.

Appulerat ripae vaccas Oetaeus Iberas:

Audit, et ad vocem concitus urget iter. 520

Herculis adventu, quae vim modo ferre parabant,

Turpia femineae terga dedere fugae.

Quid petis hinc,--cognorat enim--matertera Bacchi?

An numen, quod me, te quoque vexat, ait?

Illa docet partim, partim praesentia nati 525

Continet, et Furiis in scelus isse pudet.

Rumor--ut est velox--agitatis pervolat alis:

Estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.

Hospita Carmentis fidos intrasse penates

Diceris, et longam deposuisse famem. 530

Liba sua properata manu Tegeaea sacerdos

Traditur in subito cocta dedisse foco.

Nunc quoque liba juvant festis Matralibus illam;

Rustica sedulitas gratior arte fuit.

Nunc, ait, O vates, venientia fata resigna, 535

Qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.

Parva mora est: coelum vates ac numina sumit,

Fitque sui toto pectore plena dei.

Vix illam subito posses cognoscere; tanto

Sanctior, et tanto, quam modo, major erat. 540

Laeta canam; gaude, defuncta laboribus, Ino!

Dixit, et huic populo prospera semper ades!

Numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.

In nostris aliud sumite nomen aquis.

Leucotheë Graiis, Matuta vocabere nostris; 545

In portus nato jus erit omne tuo.

Quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.

Ite, precor, nostris aequus uterque locis!

Annuerant: promissa fides: posuere labores;

Nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. 550

Cur vetet ancillas accedere, quaeritis. Odit,

Principiumque odii, si sinat ipsa, canam.

Una ministrarum solita est, Cadmeï, tuarum

Saepe sub amplexus coujugis ire tui.

Improbus hanc Athamas furtim dilexit: ab illa 555

Comperit agricolis semina tosta dari.

Ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.

Hoc est, cur odio sit tibi serva manus.

Non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:

Ipsa parum felix visa fuisse parens. 560

Alterius prolem melius mandabitis illi;

Utilior Baccho quam fuit ipsa suis.

Hanc tibi, Quo properas, memorant dixisso, Rutili?

Luce mea Marso Consul ab hoste cades.

Exitus accessit verbis: flumenque Toleni 565

Purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.

Proximus annus erat: Pallantide caesus eadem

Didius hostiles ingeminavit opes.

Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque, locusque.

Sed superinjectis quis latet aede togis? 570

Servius est: hoc constat enim. Sed causa latendi

Discrepat, et dubium me quoque mentis habet.

Dum dea furtivos timide profitetur amores,

Coelestemque homini concubuisse pudet;

--Arsit enim magna correpta cupidine regis, 575

Caecaque in hoc uno non fuit illa viro--

Nocte domum parva solita est intrare fenestra:

Unde Fenestellae nomina porta tenet.

Nunc pudet, et vultus velamine celat amatos,

Oraque sunt multa regia tecta toga. 580

An magis est verum, post Tulli funera plebem

Confusam placidi morte fuisse ducis?

Nec modus ullus erat: crescebat imagine luctus,

Donec eam positis occuluere togis.

Tertia causa mihi spatio majore canenda est: 585

Nos tamen adductos intus agemus equos.

Tullia, conjugio sceleris mercede peracto,

His solita est dictis exstimulare virum:

Quid juvat esse pares, te nostrae caede sororis,

Meque tui fratris, si pia vita placet? 590

Vivere debuerant et vir meus, et tua conjux,

Si nullum ausuri majus eramus opus.

Et caput et regnum facio dotale parentis.

Si vir es, i, dictas exige dotis opes!

Regia res scelus est. Socero cape regna necato, 595

Et nostras patrio sanguine tinge manus.

Talibus instinctus solio privatus in alto

Sederat: attonitum vulgus ad arma ruit.

Hinc cruor, hinc caedes: infirmaque vincitur aetas.

Sceptra gener socero rapta Superbus habet. 600

Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus

Concidit in dura sanguinolentus humo.

Filia carpento patrios initura Penates

Ibat per medias alta feroxque vias.

Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis 605

Restitit. Hunc tali corripit illa sono:

Vadis? an exspectas pretium pietatis amarum?

Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!

Certa fides facti, dictus Sceleratus ab illa

Vicus, et aeterna res ea pressa nota. 610

Post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis,

Tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.

Signum erat in solio residens sub imagine Tulli:

Dicitur hoc oculis opposuisse manum.

Et vox audita est, Vultus abscondite nostros, 615

Ne natae videant ora nefanda meae.

Veste data tegitur: vetat hanc Fortuna moveri:

Et sic e templo est ipsa locuta suo:

Ore revelato qua primum luce patebit

Servius haec positi prima pudoris erit. 620

Parcite, matronae, vetitas attingere vestes:

Sollemni satis est voce movere preces:

Sitque caput semper Romano tectus amictu,

Qui rex in nostra septimus urbe fuit.

Arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit 625

Ignis: opem nato Mulciber ipse tulit.

Namque pater Tulli Vulcanus, Ocresia mater,

Praesignis facie, Corniculana fuit.

Hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,

Jussit in ornatum fundere vina focum. 630

Hic inter cineres obsceni forma virilis

Aut fuit, aut visa est: sed fuit illa magis.

Jussa loco captiva fovet, Conceptus ab illa

Servius a coelo semina gentis habet.

Signa dedit genitor, tum quum caput igne corusco 635

Contigit, inque coma flammeus arsit apex.

Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede

Livia, quam caro praestitit illa viro.

Disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est

Porticus, immensae tecta fuisse domus. 640

Urbis opus domus una fuit: spatimque tenebat,

Quo brevius muris oppida multa tenent.

Haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,

Sed quia luxuria visa nocere sua.

Sustinuit tantas operum subvertere moles 645

645

Totque suas heres perdere Caesar opes.

Sic agitur censura, et sic exempla parantur;

Quum vindex, alios quod monet, ipse facit.

Fasti · 第 20 / 24 段