Proxima lux vacua est: at tertia dicta Quirino. 475

Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit;

Sive quod hasta _curis_ priscis est dicta Sabinis:

--Bellicus a telo venit in astra deus--

Sive suum regi nomen posuere Quirites:

Seu quia Romanis junxerat ille Cures. 480

Nam pater armipotens, postquam nova moenia vidit,

Multaque Romulea bella peracta manu,

Jupiter, inquit, habet Romana potentia vires:

Sanguinis officio non eget illa mei.

Redde patri natum: quamvis intercidit alter, 485

Pro se, proque Remo, qui mihi restat, erit.

Unus erit, quem tu tolles in caerula coeli;

Tu mihi dixisti: sint rata dicta Jovis.

Jupiter annuerat; nutu tremefactus uterque

Est polus, et coeli pondera sensit Atlas. 490

Est locus: antiqui Capreae dixere paludem.

Forte tuis illic, Romule, jura dabas.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila coelum,

Et gravis effusus decidit imber aquis,

Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether. 495

Fit fuga: rex patris astra petebat equis.

Luctus erat, falsaeque Patres in crimine caedis;

Haesissetque animis forsitan illa fides:

Sed Proculus Longa veniebat Julius Alba,

Lunaque fulgebat, nec facis usus erat: 500

Quum subito motu nubes crepuere sinistrae.

Rettulit ille gradus, horrueruntque comae.

Pulcher, et humano major, trabeaque decorus

Romulus in media visus adesse via,

Et dixisse simul, Prohibe lugere Quirites: 505

Nec violent lacrimis numina nostra suis.

Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum,

Et patrias artes militiamque colant.

Jussit, et in tenues oculis evanuit auras.

Convocat hic populos, jussaque verba refert. 510

Templa deo fiunt. Collis quoque dictus ab illo,

Et referunt certi sacra paterna dies.

Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur,

Accipe: parva quidem causa, sed apta subest.

Non habuit tellus doctos antiqua colonos: 515

Lassabant agiles aspera bella viros.

Plus erat in gladio, quam curvo laudis aratro:

Neglectus domino pauca ferebat ager.

Farra tamen veteres jaciebant, farra metebant,

Primitias Cereri farra resecta dabant. 520

Usibus admoniti flammis torrenda dederunt,

Multaque peccato damna tulere suo.

Nam modo verrebant nigras pro farre favillas;

Nunc ipsas ignes corripuere casas.

Facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni 525

Orant, ut fruges temperet illa suas.

Curio legitimis nunc Fornacalia verbis

Maximus indicit, nec stata sacra facit;

Inque Foro, multa circum pendente tabella,

Signatur certa Curia quaeque nota; 530

Stultaque pars populi, quae sit sua Curia, nescit:

Sed facit extrema sacra relata die.

Est honor et tumulis. Animas placate paternas,

Parvaque in exstinctas munera ferte pyras,

Parva petunt Manes. Pietas pro divite grata est 535

Munere. Non avidos Styx habet ima deos.

Tegula porrectis satis est velata coronis,

Et sparsae fruges, parcaque mica salis,

Inque mero mollita Ceres, violaeque solutae.

Haec habeat media testa relicta via. 540

Nec majora veto: sed et his placabilis umbra est.

Adde preces positis et sua verba focis.

Hunc morem aeneas, pietatis idoneus auctor,

Attulit in terras, juste Latine, tuas.

Ille patris Genio sollemnia dona ferebat; 545

Hinc populi ritus edidicere pios.

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis

Bella, Parentales deseruere dies.

Non impune fuit. Nam dicitur omine ab isto

Roma suburbanis incaluisse rogis. 550

Vix equidem credo: bustis exisse feruntur,

Et tacitae questi tempore noctis avi;

Perque vias urbis, Latiosque ululasse per agros

Deformes animas, vulgus inane, ferunt.

Post ea praeteriti tumulis redduntur honores, 555

Prodigiisque venit funeribusque modus.

Dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:

Exspectet puros pinea taeda dies.

Nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,

Comat virgineas hasta recurva comas. 560

Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris

Aufer. Habent alias maesta sepulcra faces.

Di quoque templorum foribus celentur opertis,

Ture vacent arae, stentque sine igne foci.

Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris 565

Errant: nunc posito pascitur umbra cibo.

Nec tamen haec ultra, quam, tot de mense supersint

Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.

Hanc, quia justa ferunt, dixere _Feralia_ lucem.

Ultima placandis Manibus illa dies. 570

Ecce anus in mediis residens annosa puellis

Sacra facit Tacitae: vix tamen ipsa tacet;

Et digitis tria tura tribus sub limine ponit,

Qua brevis occultum mus sibi fecit iter.

Tumn cantata ligat cum fusco licia plumbo; 575

Et septem nigras versat in ore fabas;

Quodque pice adstrinxit, quod acu trajecit ahena,

Obsutum maenae torret in igne caput:

Vina quoque instillat. Vini quodcumque relictum est,

Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa, bibit. 580

Hostiles linguas inimicaque vinximus ora,

Dicit discedens, ebriaque exit anus.

Protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires.

Disce, per antiquos quae mihi nota senes.

Jupiter indomito Juturnae captus amore 585

Multa tulit, tanto non patienda deo.

Illa modo in silvis inter coryleta jacebat:

Nunc in cognatas desiliebat aquas.

Convocat hic Nymphas, Latium quaecumque tenebant,

Et jacit in medio talia verba choro: 590

Invidet ipsa vitatque, quod expedit illi,

Vestra soror summo jungere membra deo.

Consulite ambobus: nam quae est mea magna voluptas,

Utilitas vestra magna sororis erit.

Vos illi in prima fugienti obsistite ripa, 595

Ne sua fluminea corpora mergat aqua.

Dixerat: annuerunt nymphae Tiberinides omnes,

Quaeque colunt thalamos, Illa diva, tuos.

Forte fuit Naïs, Lara nomine: prima sed illi

Dicta bis antiquum syllaba nomen erat, 600

Ex vitio positum. Saepe illi dixerat Almo,

Nata, tene linguam: nec tamen illa tenet.

Quae, simul ac tetigit Juturnae stagna sororis,

Effuge, ait, ripas: dicta refertque Jovis.

Illa etiam Junonem adiit, miserataque nuptam, 605

Naïda Juturnam vir tuus, inquit, amat.

Jupiter intumuit: quaque est non usa modeste,

Eripuit linguam, Mercuriumque monet,

Duc hanc ad Manes: locus ille silentibus aptus.

Nympha, sed infernae Nympha paludis, erit. 610

Jussa Jovis fiunt. Accepit lucus euntes.

Dicitur illa duci placuisse deo.

Vim parat hic: vultu pro verbis illa precatur,

Et frustra muto nititur ore loqui.

Fitque gravis, geminosque parit, qui compita servant, 615

Et vigilant nostra semper in aede, Lares.

Proxima cognati dixere Caristia cari,

Et venit ad socias turba propinqua dapes.

Scilicet a tumulis, et, qui periere, propinquis

Protinus ad vivos ora referre juvat, 620

Postque tot amissos, quidquid de sanguine restat,

Adspicere, et generis dinumerare gradus.

Innocui veniant: procul hinc, procul impius esto

Frater, et in partus mater acerba suos;

Cui pater est vivax, qui matris digerit annos, 625

Quae premit invisam socrus iniqua nurum.

Tantalidae fratres absint, et Iasonis uxor,

Et quae ruricolis semina tosta dedit:

Et soror, et Progne, Tereusque duabus iniquus,

Et quicumque suas per scelus auget opes. 630

Dîs generis date tura bonis; Concordia fertur

Illa praecipue mitis adesse die;

Et libate dapes, ut grati pignus honoris

Nutriat incinctos missa patella Lares,

Jamque ubi suadebit placidos nox ultima somnos, 635

Larga precaturi sumite vina manu,

Et, Bene nos, Patriae, bene te, Pater, optime Caesar!

Dicite suffuso per sacra verba mero.

Nox ubi transierit, solito celebretur honore,

Separat indicio qui deus arva suo. 640

Termine, sive lapis, sive es defossus in agro

Stipes ab antiquis, sic quoque numen habes.

Te duo diversa domini pro parte coronant,

Binaque serta tibi, binaque liba ferunt.

Ara fit: huc ignem curto fert rustica testu 645

Sumptum de tepidis ipsa colona focis.

Ligna senex minuit, concisaque construit alte,

Et solida ramos figere pugnat humo.

Dum sicco primas irritat cortice flammas,

Stat puer, et manibus lata canistra tenet. 650

Inde, ubi ter fruges medios immisit in ignes,

Porrigit incisos filia parva favos.

Vina tenent alii: libantur singula flammis.

Spectant et linguis Candida turba favent.

Spargitur et caeso communis Terminus agno: 655

Nec queritur, lactens quum sibi porca datur.

Conveniunt celebrantque dapes vicinia supplex,

Et cantant laudes, Termine sancte, tuas.

Tu populos, urbesque, et regna ingentia finis:

Omnis erit sine te litigiosus ager. 660

Nulla tibi ambitio est: nullo corrumperis auro:

Legitima servas credita rura fide:

Si tu signasses olim Thyreatida terram,

Corpora non leto missa trecenta forent,

Nec foret Othryades congestis lectus in armis. 665

O quantum patriae sanguinis ille dedit!

Quid, nova quum fierent Capitolia? nempe deorum

Cuncta Jovi cessit turba, locumque dedit.

Terminus--ut veteres memorant--inventus in aede

Restitit, et magno cum Jove templa tenet. 670

Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,

Exiguum templi tecta foramen habent.

Termine, post illud levitas tibi libera non est,

Qua positus fueris in statione, mane.

Nec tu vicino quidquam concede roganti, 675

Ne videare hominem praeposuisse Jovi;

Et seu vomeribus, seu tu pulsabere rastris,

Clamato, Meus est hic ager, ille tuus.

Est via, quae populum Laurentes ducit in agros,

Quondam Dardanio regna petita duci. 680

Illac lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris

Sacra videt fieri sextus ab urbe lapis.

Gentibus est aliis tellus data limite certo;

Romanae spatium est urbis et orbis idem.

Nunc mihi dicenda est Regis fuga. Traxit ab illa 685

Sextus ab extremo nomina mense dies.

Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat

Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.

Ceperat hic alias, alias everterat urbes,

Et Gabios turpi fecerat arte suos. 690

Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,

In medios hostes nocte silente venit.

Nudarant gladios: Occidite, dixit, inermem!

Hoc cupiant fratres, Tarquiniusque pater,

Qui mea crudeli laceravit verbere terga! 695

--Dicere ut hoc posset, verbera passus erat--

Luna fuit. Spectant juvenem, gladiosque recondunt,

Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur.

Callidus ignaris annuit ille viris. 700

Jamque potens misso genitorem appellat amico,

Prodendi Gabios quod sibi monstret iter,

Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,

Sectus humum rivo lene sonantis aquae.

Illic Tarquinius mandata latentia nati 705

Accipit, et virga lilia summa metit.

Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit,

Filius, Agnosco jussa parentis, ait.

Nec mora: principibus caesis ex urbe Gabina,

Traduntur ducibus moenia nuda suis. 710

Ecce--nefas visu--mediis altaribus anguis

Exit, et exstinctis ignibus exta rapit.

Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita: Matri

Qui dederit princeps oscula, victor erit.

Oscula quisque suae matri properata tulerunt, 715

Non intellecto credula turba deo.

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset

Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.

Ille jacens pronus matri dedit oscula Terrae,

Creditus offenso procubuisse pede. 720

Cingitur interea Romanis Ardea signis,

Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam,

Luditur in castris: otia miles agit.

Tarquinius juvenis socios dapibusque meroque 725

Accipit, atque illis rege creatus ait:

Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello,

Nec sinit ad patrios arma referre deos;

Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid

Conjugibus nostris mutua cura sumus? 730

Quisque suam laudant. Studiis certamina crescunt,

Et fervent multo linguaque corque mero.

Surgit, cui clarum dederat Collatia nomen;

Non opus est verbis, credite rebus, ait.

Nox superest: tollamur equis, urbemque petamus. 735

Dicta placent: frenis impediuntur equi.

Pertulerant dominos. Regalia protinus illi

Tecta petunt: custos in fore nullus erat.

Ecce nurum regis fusis per colla coronis

Inveniunt posito pervigilare mero. 740

Inde cito passu petitur Lucretia. Nebat;

Ante torum calathi lanaque mollis erant.

Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant,

Inter quas tenui sic ait ipsa sono:

Mittenda est domino--nunc, nunc properate, puellae-- 745

Quamprimum nostra facta lacerna manu.

Quid tamen audistis?--nam plura audire potestis--

Quantum de bello dicitur esse super?

Postmodo victa cades, melioribus, Ardea, restas,

Improba, quae nostros cogis abesse viros. 750

Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille

Est meus, et stricto quolibet ense ruit.

Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago.

Me subit, et gelidum pectora frigus habet.

Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit, 755

In gremio vultum deposuitque suum.

Hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam,

Et facies animo dignaque parque fuit.

Pone metum, venio, conjux ait. Illa revixit,

Deque viri collo dulce pependit onus. 760

Interea juvenis furiales regius ignes

Concipit, et caeco raptus amore furit.

Forma placet, niveusque color, flavique capilli,

Quique aderat nulla factus ab arte decor.

Verba placent, et vox, et quod corrumpere non est: 765

Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.

Jam dederat cantum lucis praenuntius ales,

Quum referunt juvenes in sua castra pedem.

Carpitur attonitos absentis imagine sensus

Ille: recordanti plura magisque placent. 770

Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,

Neglectae collo sic jacuere comae,

Hos habuit vultus, haec illi verba fuere,

Hic decor, haec facies, hic color oris erat.

Ut solet a magno fluctus languescere flatu, 775

Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet:

Sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,

Quem dederat praesens forma, manebat amor.

Ardet, et injusti stimulis agitatus amoris

Comparat indigno vimque dolumque toro. 780

Exitus in dubio est. Audebimus ultima, dixit.

Viderit, audentes forsne deusne juvet.

Cepimus audendo Gabios quoque. Talia fatus

Ense latus cinxit, tergaque pressit equi.

Accipit aerata juvenem Collatia porta, 785

Condere jam vultus sole parante suos.

Hostis, ut hospes, init penetralia Collatini:

Comiter excipitur: sanguine junctus erat.

Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum

Infelix epulas hostibus illa suis. 790

Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni.

Nox erat, et tota lumina nulla domo.

Surgit, et auratum vagina liberat ensem,

Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos,

Utque torum pressit, Ferrum, Lucretia, mecum est, 795

Natus, ait, regis, Tarquiniusque loquor.

Illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi,

Aut aliquid toto pectore mentis habet.

Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis

Parva sub infesto quum jacet agna lupo. 800

Quid faciat? pugnet? vincetur femina pugna.

Clamet? at in dextra, qui necet, ensis adest.

Effugiat? positis urgentur pectora palmis;

Tune primum externa pectora tacta manu.

Instat amans hostis precibus, pretioque, minisque: 805

Nec prece, nec pretio, nec movet ille minis.

Nil agis; eripiam, dixit, pro crimine vitam:

Falsus adulterii testis adulter erit.

Interimam famulum, cum quo deprensa fereris.

Succubuit famae victa puella metu. 810

Quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet.

Heu quanto regnis nox stetit una tuis!

Jamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,

Ut solet ad nati mater itura rogum;

Grandaevumque patrem fido cum conjuge castris 815

Evocat: et posita venit uterque mora.

Utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt,

Cui paret exsequias, quove sit icta malo.

Illa diu reticet, pudibundaque celat amictu

Ora. Fluunt lacrimae more perennis aquae. 820

Hinc pater, hinc conjux lacrimas solantur, et orant,

Indicet: et caeco flentque paventque metu.

Ter conata loqui, ter destitit, ausaque quarto.

Non oculos adeo sustulit illa suos.

Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar, inquit, 825

Eloquar infelix dedecus ipsa meum.

Quaeque potest narrat. Restabant ultima; flevit,

Et matronales erubuere genae.

Dant veniam facto genitor conjuxque coactae.

Quam, dixit, veniam vos datis, ipsa nego. 830

Nec mora; celato figit sua pectora ferro,

Et cadit in patrios sanguinolenta pedes.

Tunc quoque jam moriens, ne non procumbat honeste,

Respicit. Haec etiam cura cadentis erat.

Ecce super corpus communia damna gementes, 835

Obliti decoris, virque paterque jacent.

Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit,

Fixaque semanimi corpore tela rapit;

Stillantemqne tenens generoso sanguine cultrum,

Edidit impavidos ore minante sonos: 840

Per tibi ego hunc juro fortem castumque cruorem,

Perque tuos Manes, qui mihi numen erunt,

Tarquinium poenas profuga cum stirpe daturum.

Jam satis est virtus dissimulata diu.

Illa jacens ad verba oculos sine lumine movit, 845

Visaque concussa dicta probare coma.

Fertur in exsequias animi matrona virilis,

Et secum lacrimas invidiamque trahit.

Vulnus inane patet. Brutus clamore Quirites

Concitat, et regis facta nefanda refert. 850

Tarquinius cum prole fugit. Capit annua Consul

Jura. Dies regnis illa suprema fuit.

Fallimur? an veris praenuntia venit hirundo,

Et metuit, ne qua versa recurrat hiems?

Saepe tamen, Progne, nimium properasse quereris, 855

Virque tuo Tereus frigore laetus erit.

Jamque duae restant noctes de mense secundo,

Marsque citos junctis curribus urget equos.

Ex vero positum permansit Equiria nomen,

Quae deus in campo prospicit ipse suo. 860

Jure venis, Gradive; locum tua tempora poscunt,

Signatusque tuo nomine mensis adest.

Venimus in portum libro cum mense peracto.

Naviget hinc alia jam mihi linter aqua.

NOTES:

1. _Crescit_. Some MSS. read _crescat_.

2. _Ut hinc_. Most MSS. read _ut hic;_ three of the best _ut it_. The

present reading is the conjecture of Heinsius.

3, 4. The Elegiac measure which is employed in this poem, was usually

appropriated to subjects which had not much dignity in them. Such had

been his preceding compositions in this species of verse.

5. Alluding to his Amores, Ars Amandi, etc.--_Faciles_, ready, compliant.

6. When my early youth sported in numbers adapted to it.

7, 8. I now sing the festivals, etc. Would any one think that idle

love-verses would have led the way to such a theme?

9, 10. _Militia, dextra, munere_, all words relating to military service.

See Hor. Car. iv. l.--_Ferimus_, most MSS. read _gerimus_.--_Vacat_.

Seven have _caret_.

14. _Habilis_, fit. Any one can be a soldier.

16. _Nomina_, i. e. deeds of name.--Titulos, is employed in the same

manner.

17, 18. He continues the adulatory style in which he at first addressed

him.

19. The poet now begins an inquiry into the origin of the name of the

second month.--_Februum: Sabinis purgamentum et in sacris nostris

verbum_. Varro de L. L. V.--_Piamina_, the [Greek: katharmoi] of the

Greeks, whatever was used in purification, and in removing the [Greek:

agos], or piacular guilt. Five MSS. read _piacula_, which signifies the

same thing.

20. Scil. the word is still frequently used in this sense.

21. _Rege_, the Rex Sacrorum.--_Flamine_, the Flamen Dialis.--_Lanas_. As

Clemens Alexandrinus enumerates the [Greek: eria pyrrha] among the

articles used by the Gentiles in purification Neapolis conjectures that

this wool was _red_.

23. _Lictor_, of the Flamen Dialis.--_Sertis_, one MS. _cernis_, three

_ternis_, one _acernis_. Heinsius proposes _tersis_.--_Domibus_, the

house of the Flamen.

24. The _Mola Salsa_.

25. _Arbore pura_, the pine, as making pure.

27. _Flaminicam_, the wife of the Flamen Dialis. Some MSS. read

_Flaminiam_ or _Flamineam_.

30. _Intonsos_, i.e. _priscos, antiquos_. _Intonsus Numa_, below V. 264.

_Intonsus Cato_. Hor. Car. II. 15. There were no barbers at Rome, till

A.U.C. 454.

31. See below, v. 267. _et seq_.

33. See below, v. 433, _et seq_.--_Tempora pura_, because the guilt and

evil had been removed.

37. In the mode usual in his time, Ovid assigns a Grecian origin to this

opinion. It was however common to Greece, Italy, and the East, and was a

part of the Law of Moses. Homer makes mention of it more than once. Thus

when Ulysses had slain the suitors, he says to Euryclea, [Greek: Oide

theeion graeu kakon akos, oise de moi pur, Ophra theeioso megaron].

According to the legend, (See Mythology, p. 94.) Apollo himself required

purification for having slain the Python.

39. _Actoriden_, Menoetius the father of Patroclus who had slain by

accident Clesonymus or aeanes.--_Pelea_. Telamon and Peleus slew their

brother Phocus. Peleus fled to Thessaly to Actor, or to Eurytion, the son

of Actor, by whom he was purified, and having had the misfortune to kill

his benefactor, he was purified by Acastus. The poet evidently makes a

mistake here. See Mythology, pp. 279 and 414.

41. Aegeus received Medea when she fled after the murder of her children.

--_Credulus_, too easily believing.--_Phasida_, Colchian. See Mythology,

279, 352.

43. _Amphiaraïdes_. Alemaeon, the son of Amphiaraus, put his mother

Eriphyle to death. Mythology, p. 434.--_Naupactoo_ scil. aetolian.

Naupactus is in aetolia, but not near the Achelous.

45. _Faciles_, credulous.

47-54. This passage is hard to understand. If in the year of Numa

Pompilius, which is the one spoken of, January was the first month, how

could February be the last? Perhaps, though this is at variance with v.

48, the poet here, as in I. 43, 44, only means that Numa added two months

to the Romulian year, in which case February would be the last. See

Introd. § 2.--_Tu quoque_, etc. The intercalation was made after the

Terminalia, that is, the 23d of February.--_Postmodo_, etc. this

regulation of the Decemvirs, is spoken of no where else.--_Tempora

continuasse_. "Effecisse ut hi duo menses, nullo interposito, se

exciperent, cum antea _distarent longo spatio_ decem ipsis mensibus

interjectis," Gierig. As the year is a circle, must not the two ends have

joined?

55. The poet here catches at the opportunity of praising Tiberius. The

temple of Juno Sospita, near that of the Mother of the Gods on the

Palatine hill, had been dedicated on the Kalends of February, but was now

fallen.

62. This is going the utmost length of flattery.

66. _Man. in stat_. Keep guard. A military phrase.

67. Romulus opened the Asylum on the Kalends of February, that is, on the

day of his year corresponding thereto.

69. _Penetrale Numae_. The temple of Vesta, in the Atrium of which, called

the Regia, Numa resided.

70. The Capitolium and the Arx were two parts of the same hill. Liv. III.

18, V. 47.

74. _Purpureis_, bright. This is a usual sense of this word.

76. The cosmic setting of Lyra.

77. The acronych setting of Leo.

79. On the third of February, the Dolphin sets heliacally.--Caelatum, set

or embossed.

81. Alluding to the aid which the Dolphin gave Neptune in his courtship

of Amphitrite.

82. This story of Arion is told by Herodotus, I. 23.

84. _Et seq_. comparing him to Orpheus.

91. _Cynthia_. Diana, the moon.

101, 102. An exclamation of the poet.

107. A long trailing robe of the richest purple, the _dibaphe_.

109, 110. This distich was justly suspected by Heinsius. There is a

corruption in it, which it is now, perhaps, impossible to cure. Burmann

understands by _penna_, an arrow; others think it denotes a hard feather

which the swan gets when old.--_Trajectus_. Four MSS. read _Threïcius_.

112. Describing the effect of his plunge into the sea.

115. _Pretium vehendi_, Scil. carmen.

119. See Hom. Il. II. 488. Virg. Geor. II. 42. aen, vi. 625.--_Quo_.

scil. _pectore_.

121. _Alterno carmine_ in hexameters et pentameters; the _versibus

impariter junctis_ of Horace, A. P. 75. The common reading is _pectine.--

Sacras Nonas_, on account of the honours decreed to Augustus.

126. _Heroi pedis_. Hexameters.

127. On the nones of February, A.U.C. 752, Valerius Messala addressed

Augustus in the senate-house in these words, _Senatus te consentiens cum

Pop. Rom. consulutat Patrem Patriae_. Sact. Aug. 58.

128. _Eques_. Ovid was of the equestrian order.

132. The [Greek: pataer andron te theon te] of Homer, the _Divum pater

atque hominum rex_ of Virgil.

134. Comparing the paltry defences erected by the first founder of Rome,

with the strength of the city under its second founder, as Augustus was

styled.

135, 136. See Livy, I. Romulus was only formidable to the little states

around his town; Augustus reduced both the East and the West under the

sway of Rome.

139. The rape of the Sabines is opposed to the laws against adultery,

etc. of Augustus.--_Duce se_, by his own example.

140. The Asylum opposed to the vigorous administration of justice by

Augustus.

142. The favourite title of Augustus and of Tiberius was Princeps. scil.

Senatus; [Greek: deopotaes men ton doulon, autokrator de ton stratioton,

ton de dae loipon prokritus] (Princeps) [Greek: eimi], was a usual saying

of Tiberius.

143. There may be an allusion here to Augustus' forgiveness of Cinna and

others.

144. Mars and Julius Caesar.

145. The cosmic rising of Aquarius.--_Puer. Idaeus_, Ganymedes, son of

Tros, king of Troy, fabled in aftertimes to have been made this

constellation.

146. _Liquidas_, means clear and not liquid.--_Nectare_, as being

cupbearer of the gods.

149. Spring began on the 9th of February, the V. Idus.

153. On the III. Idus Arctophylax, or Bootes, rises acronychally.

155-192. The poet had already told this tale. Met. II, 401-530. See also

Mythology, p. 387.

193. The Faunalia were celebrated on the Ides. The island in the Tiber

contained the temple of Faunus, as well as those of Aesculapius and

Jupiter. It was built by the Aediles with the money arising from fines,

and dedicated A.U.C. 509. There was another Faunalia on the nones of

December. Hor. Car. III. 18. For Faunus, see Mythology, p. 477.

195. See Niebuhr's Roman History, II. 192-195, and 200-203. It is his

opinion that the Fabian Creus, disgusted with the obstinate refusal of

their order to grant the just claims of the Plebeians, retired with their

clients, and a part of the Plebeians, to the number of 4,500, as related

by Dionysius, and founded a colony on the banks of the Cremera, in

Etruria. They left Rome on the Ides of February, A.U.C. 275, and were cut

off by the Tuscans on the 18th of the following Quinctilis, the very day

on which the defeat was sustained at the Allia some years afterwards. The

poet has evidently fallen into a great error here.

196. The number of the Fabii is always given as being 306.

198. _Arma professa_, which they had promised.

Fasti · 第 6 / 24 段