17. "Si quis autem contra primarium pugnauerit, in plito emendet
[Sidenote: Pere & Pite.]
secundum pretium sui ipsus, quod Angli Pere & pite dicunt, & soluat
primario quadraginta solidos.
[Sidenote: Gethbrech.]
18. "Si pacem quis fregerit, ante mediocres forestæ, quod dicunt
Gethbrech, emendet regi decem solidis.
19. "Si quis mediocrium aliquem cum ira percusserit, emendetur prout
interfectio feræ regalis mihi emendari solet.
20. "Si quis delinquens in foresta nostra capietur, p[oe]nas luet
secundum modum & genus delicti.
[Sidenote: Ealderman.]
21. "P[oe]na & forisfactio non vna eadémq; erit liberalis (quem Dani
Ealderman vocant) & illiberalis: domini & serui: noti & ignoti: nec
vna eadémq; erit causarum tum ciuilium tum criminalium, ferarum
forestæ, & ferarum regalium: viridis & veneris tractatio: nam crimen
veneris ab antiquo inter maiora & non immeritò numerabatur: viridis
verò (fractione chaceæ nostræ regalis excepta) ita pusillum & exiguum
est, quòd vix ea respicit nostra constitutio: qui in hoc tamen
deliquerit, sit criminis forestæ reus.
22. "Si liber aliquis feram forestæ ad cursum impulerit, siue casu,
siue præhabita voluntate, ita vt cursu celeri cogatur fera anhelare,
decem solidis regi emendet, si illiberalis dupliciter emendet, si
seruus careat corio.
23. "Si verò harum aliquot interfecerit, soluat dupliciter &
persoluat, sitque pretij sui reus contra regem.
[Sidenote: Staggon or Stagge.]
24. "Sed si regalem feram, quam Angli Staggon appellant, alteruter
coegerit anhelare, alter per vnum annum, alter per duos careat
libertate naturali: si verò seruus, pro vtlegato habeatur, quem Angli
[Sidenote: Frendlesman.]
Frendlesman vocant.
25. "Si verò occiderit, amittat liber scutum libertatis, si sit
illiberalis careat libertate, si seruus vita.
26. "Episcopi, abbates, & barones mei non calumniabuntur pro
venatione, si non regales feras occiderint: & si regales, restabunt
rei regi pro libito suo, sine certa emendatione.
27. "Sunt aliæ (præter feras forestæ) bestiæ, quæ dum inter septa &
sepes forestæ continentur, emendationi subiacent: quales sunt
capreoli, lepores, & cuniculi. Sunt & alia quàm plurima animalia, quæ
qu[=a]quam infra septa forestæ viuunt, & oneri & curæ mediocrium
subiacent forestæ, tamen nequaqu[=a] censeri possunt, qualia sunt
[Sidenote: Bubali olim in Anglia.]
bubali, vaccæ, & similia. Vulpes & lupi, nec forestæ nec veneris
habentur, & proinde eorum interfectio nulli emendationi subiacet. Si
tamen infra limites occiduntur, fractio sit regalis chaceæ, & mitiùs
emendetur. Aper verò quanquam forestæ sit, nullatenus tamen animal
veneris haberi est assuetus.
28. "Bosco nec subbosco nostro sine licentia primariorum forestæ nemo
manum apponat, quòd si quis fecerit reus sit fractionis regalis
chaceæ.
[Sidenote: Ilices aliquando in Brit[=a]nia nisi intelligatur de
quercu.]
29. "Si quis verò ilicem aut arbor[=e] aliquam, quæ victum feris
suppeditat sciderit, præter fractionem regalis chaceæ, emendet regi
viginti solidis.
30. "Volo vt omnis liber homo pro libito suo habeat venerem siue
viridem in planis suis super terras suas, sine chacea tamen; &
deuitent omnes meam, vbicúnq; eam habere voluero.
[Sidenote: Greihounds.]
31. "Nullus mediocris habebit nec custodiet canes, quos Angli
Greihounds appellant. Liberali verò, dum genuiscissio eorum facta
fuerit coram primario forestæ licebit, aut sine genuiscissione dum
remoti sunt à limitibus forestæ per decem miliaria: quando verò
propiùs venerint, emendet quodlibet miliare vno solido. Si verò infra
septa forestæ reperiatur, dominus canis forisfaciet & decem solidos
regi.
[Sidenote: Velter.]
[Sidenote: Langeran.]
32. "Velteres verò quos Langeran appellant, quia manifestè constat in
ijs nihil esse periculi, cuilibet licebit sine genuiscissione eos
[Sidenote: Ramhundt.]
custodire. Idem de canibus quos Ramhundt vocant.
33. "Quòdsi casu inauspicato huiusmodi canes rabidi fiant & vbiq;
vag[=a]tur, negligentia dominorum, redduntur illiciti, & emendetur
regi pro illicitis, &c. Quòdsi intra septa forestæ reperiantur, talis
[Sidenote: Pretium hominis mediocris.]
exquiratur herus, & emendet secundum pretium hominis mediocris, quòd
secundum legem Werinorum. I. Churingorum, est ducentorum solidorum.
34. "Si canis rabidus momorderit feram, tunc emendet secundum
[Sidenote: Pretium liberi hominis.]
preti[=u] hominis liberalis, quod est duodecies solidis centum. Si
verò fera regalis morsa fuerit, reus sit maximi criminis."
And these are the constitutions of Canutus concerning the forrest,
verie barbarouslie translated by those that tooke the same in hand.
Howbeit as I find it so I set it downe, without anie alteration of my
copie in anie iot or tittle.