IV. PARDON TO JOHN PAYN.--See p. 78.

On the Patent Roll 30 Henry VI., p. 1, m. 23, occurs the following

entry:--

_De Pardonacione._--Rex omnibus ballivis et fidelibus suis ad quos,

&c., salutem. Sciatis quod cum nonnulli rebelles nostri in comitatu

nostro Kanciæ, paucis ante diebus contra pacem nostram

insurrectionem gravem concitantes, quasdam factiones proditorias

contra nostram personam detestabiliter machinati fuerint,

nonnullaque proditiones, murdra, felonias et facinora, aliasque

transgressiones perpetraverint; quia tamen, cum nuper per civitates,

oppida atque villas in eodem comitatu nostro ad eorum hujusmodi

insolencias et rebelliones coercendos iter faceremus, plurimi ex

eisdem, spiritu sanioris consilii ducti, plurimum humiliati, etiam

usque femoralia nudi, suorum immanitates criminum coram nobis

confitentes, veniam a nobis effusis lachrymis anxie postularunt;

Nos, ad singulorum hujusmodi ligeorum nostrorum submissiones

humillimas nostros misericordes oculos dirigentes, ac firmiter

tenentes quod de cætero in nostra obedientia stabiles permanebunt,

fidem ligeanciæ suæ erga nos inantea inviolabiliter servaturi, ad

laudem, gloriam et honorem Omnipotentis et misericordis Dei ac

gloriosissimæ Virginis matris Christi, de gratia nostra speciali

pardonavimus, remisimus et relaxavimus Johanni Payn de Pecham in

comitatu prædicto, yoman, alias dicto Johanni Payn, nuper de

Estpekham in comitatu prædicto, smyth, qui inter cæteros se submisit

nostræ gratiæ, quocumque nomine censeatur, sectam pacis nostræ quæ

ad nos versus eum pertinent, seu poterit pertinere, pro quibuscumque

proditionibus, feloniis, murdris et transgressionibus per ipsum a

septimo die Julii anno regni nostri vicesimo octavo usque decimum

diem Junii ultimo præteritum factis sive perpetratis; acetiam

utlagarias, si quæ in ipsum Johannem occasionibus prædictis seu

earum aliqua fuerint promulgatæ; necnon omnimodas forisfacturas

terrarum, tenementorum, reddituum, possessionum, bonorum et

catallorum, quæ idem Johannes nobis occasionibus prædictis seu earum

aliqua forisfecit aut forisfacere debuit, et firmam pacem nostram ei

inde concedimus: Ita tamen quod stet recto in curia nostra si quis

versus eum loqui voluerit de præmissis seu aliquo præmissorum.

Proviso semper quod ista nostra pardonacio, remissio sive relaxacio

se non extendat ad aliqua malefacta supra mare et aquas aliquo modo

facta sive perpetrata. In cujus, &c. Teste Rege apud Westmonasterium

secundo die Novembris.

Two similar patents were granted on the same date to Richard

Doke, yeoman, and William Souter, labourer, both of Peckham.

[[p. 78 = under sidenote “John Payn and the rebels”]]

The Paston Letters, A.D. 1422-1509. Volume 1 (of 6) New Complete Library Edition · 第 23 / 30 题