Calyx bisepalus. Petala 7. Torus hemisphaericus parvus. Stamina ∞.
Gynophorum elongatum. Bacca stipitata pulposa ∞sperma.
OBSERVATIO. Genus Morisoniae e calycis et fructus structura proximum,
dixi in memoriam _Augerii Ghislenii Busbecke, Belgae,_ Ferdinandi I.
Rom. Imp. ad Turcas legati, viri de republica et omni scientiarum
genere, etiam de re herbaria optime meriti, qui non tantum
antiquissimum literaturae botanicae apud Graecos quod superest
monumentum, celeberrimum illum Dioscoridis codicem pictum
Bibliothecae Palatinae intulit, sed et plurimarum stirpium, quae
laete quotannis nunc in Europae hortis florent, semina primus ex
Oriente ad Carolum Clusium, popularem suum et amicum misit.