Crescit in insula Norfolk. (_Ferd. Bauer._)

OBSERVATIO. Folia polymorpha, in eodem ramo cordata acuminata et basi

aequalia ac obtusa; unde nequaquam duplex varietas, quemadmodum _cl.

A. Richard l. c._ innuit, erit admittenda. Flores in speciminibus

Norfolkicis a me observatis abortu unisexuales; masculis calycis

laciniae subaequales, stamina 8, pistilli rudimentum nullum; femineis

sepala bina lateralia multo breviora, omnia in fructu baccata;

stamina 8 rudimentaria, subulata; stigmata tria plumosa; nux

alato-triquetra - Polygoni subgenus HELXINE ab illustri Brown

(_Prodr. Fl. nov. Holl. p._ 420.) stabilitum, cui praeter nostram

hanc speciem Polygonum adpressum _Labill. nov. Holl. t._ 127. _Bot.

Mag. t._ 3145. pertinet, a _cl. Meisner_ vix rite ad Coccolobas

relatum fuit, Rumici propinquius quam Coccolobae.

Prodromus Florae Norfolkicae Sive, Catalogus stirpium quae in insula Norfolk annis 1804 et 1805 a Ferdinando Bauer collectae et depictae, nunc in Museo caesareo palatino rerum naturalium Vindobonae servantur · 第 155 / 307 题