Crescit in insula Norfolk. (_Ferd. Bauer._)

OBSERVATIO. King, primus colonorum in insulam Norfolk ductor, Musae

speciem sponte ibidem natam a se repertam fuisse ait, (_Vid. Hunters

Nachrichten von Neu-Süd-Wallis. Vers. germ. Forsteri p._ 290.) idem

alio loco de Musa in hac insula culta colendaque loquitur. (_Vid.

Collins New-South-Wallis, ed._ 2. _Lond._ 1804. _p._ 311.) Bauerus

speciem apyrenam, cujus nulla in ejus herbario exstant specimina,

verisimiliter tamen cultam, graphice magis quam botanice ibidem

delineavit. De Musae specie seminifera teste Forstero (_in Hunter's

Nachricht. p._ 290. _et Bemerkung. p._ 157.) ab illustri Banksio in

Novae-Hollandiae continente reperta, altum apud R. Brown silentium.

Prodromus Florae Norfolkicae Sive, Catalogus stirpium quae in insula Norfolk annis 1804 et 1805 a Ferdinando Bauer collectae et depictae, nunc in Museo caesareo palatino rerum naturalium Vindobonae servantur · 第 132 / 307 题