Perigonium epigynum bilabiatum; labio inferiore tubuloso, postice
usque ad basim longitudinaliter fisso, apice quinquefido, superius
concavum nanum amplectente. Stamina 5, sexto postico abortivo. Stylus
simplex crassus, stigmate infundibuliformi-clavato, breviter sexlobo.
Bacca oblonga angulata triloculare indehiscens; seminibus pulposis,
saepissime evanidis.
OBSERVATIO. Musacearum genera eo charactere omnia inter se
conveniunt, quod perigonio gaudeant epigyno sexphyllo, phyllis
alternatim biseriatis, seriei exterioris duobus posticis et uno
antico,
(PP)
(--)
(A)
interioris duobus anticum, tertio posticum axeos floralis latus
occupantibus,
(aa)
(--)
(P)
Seriei interioris lobus posticus (p.) in omnibus generibus hucdum
cognitis dissimilis et nanus, atquc adeo Orchidearum labello
analogus; reliquarum per singula genera diversa est proportio, et
diversa inter se in unum coeundi ratio. Sic in Urania phylla omnia
sunt libera, in Heliconia exteriora basi breviter inter se cohaerent,
interiora libera, sed antica approximata, in Strelitzia exteriora
omnino inter se distincta, interiora antica vero connata, in Musa
denique series exterior cum interioris foliolis anticis in perigonii
labium inferius concrescit: qui generum e perigonii structura
essentiales cbaracteres hac formula stenographica exprimi possent:
P-P (PP) P-P (PP)
Urania = --- Heliconia = (--) Strelitzia = --- Musa = (--)
A (A) A (A)
a-a aa (aa) (aa)
--- -- ---- ----
p. p. p. (p.)
Alias adhuc dari in hoc ordine partium perigonii conformationes,
probabile videtur; diversa in nonnullis speciebus e solo fructu
{35}
cognitis seminum conformatione, genera Musacearum plura adhuc in novo
continente latere arguente. Sic Urania guyanensis (_L. C. Rich.
Comment. de Musaceis t._ 6. _et_ 7.) a Ravenala habitu non minus quam
seminum numero, figura, funiculi et arilli conformatione ipsaque
embryonis directione adeo differt, ut speciem hanc, flore
verisimiliter etiam diversam, distincti generis (Phenakosperum
dicendi) typum habere nulli dubitemus.