Constantinus imperator quarta die sui baptismi privilegium Romanae
ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita
hunc caput habeant, sicut iudices regem. In eo privilegio ita inter
cetera legitur: “Utile iudicavimus una cum omnibus satrapis nostris,
et universo senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae
gloriae imperio subiacenti, ut sicut B. Petrus in terris vicarius Filii
Dei esse videtur constitutus, ita et Pontifices, qui ipsius principis
apostolorum gerunt vices, principatus potestatem amplius quam terrena
imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam
a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem
apostolorum vel eius vicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut
nostram terrenam imperialem potentiam, sic eius sacrosanctam Romanam
ecclesiam decrevimus veneranter honorari, et amplius quam nostrum
imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose
exaltari, tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque
vigorem, et honorificentiam imperialem. Atque decernentes sancimus, ut
principatum teneat tam super quatuor precipuas sedes, Alexandrinam,
Antiocenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes
in universo orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, qui pro tempore
ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps
cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et eius iudicio queque ad
cultum Dei vel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint
disponantur. _Et infra_: §. 1. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et
Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus,
et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem iussionem
sacram tam in oriente, quam in occidente, vel etiam septentrionali et
meridiana plaga, videlicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica
et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate ei concessimus, ea
prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi
Pontificis successorumque eius omnia disponantur. _Et infra_: §. 2.
Beatro Silvestro Patri nostro, summo Pontifici et universalis urbis
Romae Papae, et omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in
finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti contradimus
palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam
capitis nostri, simulque frigium, nec non et superhumerale, videlicet
lorum, quod imperiale circumdare assolet collum; verum etiam et clamidem
purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta;
sed et dignitatem imperialium presidentium equitum, conferentes etiam
et imperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque banda, et diversa
ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et
gloriam potestatis nostrae. §. 3. Viris autem reverentissimis clericis
in diversis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus
illud culmen singularitate, potentia et precellentia habere sancimus,
cuius amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est
patricios atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus
imperialibus eos promulgamus decorari. Et sicut imperialis milicia
ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus. Et
quemadmodum imperalis [sic] potentia offitiis diversis, cubiculariorum
nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam
Romanam ecclesiam decorari volumus. Et ut amplissime pontificale decus
prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum eiusdem sanctae Romanae
ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore,
decorari equos, ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis
utitur cum udonibus, id est candido linteamini illustratis, sic utantur
et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur.
§. 4. Pre omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro
Silvestro et successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus
proprio consilio clericare voluerit, et in religiosorum numero clericorum
connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere. §. 5. Decrevimus
itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, videlicet corona,
quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis
pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei pro honore B. Petri
gestare. Ipse vero beatissimus Papa, quia super coronam clericatus,
quam gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti
corona, nos frigium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam
designans, eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et
tenentes frenum equi ipsius pro reverentia B. Petri stratoris offitium
illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius successores
singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri. §. 6.
Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis quam terreni imperii
dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut
predictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium
regionum provincias, loca et civitates prefato beatissimo Pontifici
nostro Silvestro universali Papae contradimus atque relinquimus, et
ab eo et a successoribus eius per hanc divalem nostram et pragmaticum
constitutum decernimus disponenda, atque iuri sanctae Romanae ecclesiae
concedimus permansura. §. 7. Unde congruum perspeximus nostrum imperium
et regni potestatem in orientalibus transferri regionibus, et in
Bizantiae provinciae optimo loco nomini nostro civitatem edificari, et
nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum
et Christianae religionis caput ab imperatore celesti constitutum est,
iustum non est, ut illic imperator terrenus habeat potestatem. §. 8. Hec
vero omnia que per hanc nostram imperialem sacram, et per alia divalia
decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et
inconcussa permanere decernimus. Unde coram Deo vivo, qui nos regnare
precepit, et coram terribili eius iudicio obtestamur per hoc nostrum
imperiale constitutum omnes nostros successores imperatores, vel cunctos
optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et universum populum in
toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio
nostro subiacentem, nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere,
aut in quoquam convellere. Si quis autem, quod non credimus, in hoc
temerator aut contemptor extiterit, eternis condempnationibus subiaceat
innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in
presenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori
concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis. Huius vero imperialis
decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum
corpus B. Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae 3. Calend.
Aprilis, Domino nostro Flavio Constantino Augusto quater, et Gallicano V.
C. Coss.”]