AD FABULLUM. CATUL. LIB. I. EP. 13.

Caenabis bene, mi Fabulle, apud me

Paucis, si dii tibi favent, diebus;

Si tecum attuleris bonam atque magnam

Caenam, non sine candida puella,

Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.

Haec si, inquam, attuleris, Fabulle noster,

Caenabis bene: nam tui Catulli

Plenus sacculus est aranearum.

Sed, contra, accipies meros amores,

Seu quod suavius elegantiusve est:

Nam unguentum dabo, quod meae puellae

Donarunt Veneres Cupidinesque;

Quod tu cum olfacies, deos rogabis,

Totum te faciant, Fabulle, nasum.

Lucasta · 第 157 / 203 题