AUSON[IUS].

Toxica zelotypo dedit uxor maecha marito,

Nec satis ad mortem credidit esse datum;

Miscuit argenti lethalia pondera vivi,

Ut celeret certam vis geminata necem.

Ergo, inter sese dum noxia pocula certant,

Cessit lethalis noxa saltuiferi.

Protinus in vacuos alvi petiere recessus,

Lubrica dejectis quae via nota cibis.

Quam pia cura Deum! prodest crudelior uxor.

Sic, cum fata volunt, bina venena juvant.

Lucasta · 第 151 / 203 题