Non est, fulleris, haec beata non est
Quod vos creditis esse, vita non est:
Fulgentes manibus videre gemmas
Et testudineo jacere lecto,
Aut pluma latus abdidisse molli,
Aut auro bibere, aut cubare cocco;
Regales dapibus gravare mensas,
Et quicquid Lybico secatur arvo;
Non una positum tenere cella:
Sed nullos trepidum timere casus,
Nec vano populi favore tangi,
Et stricto nihil aestuare ferro:
Hoc quisquis poterit, licebit illi
Fortunam moveat loco superbus.