seuero _B2H2_ seuero amico suo _M_ ad mauximum _F1 [sic]_ ad seuerum

_F2I2_ hanc epistulam mittit seuero _L_ || 1 regum] rerum _C_ uatum

_M1FIL_ || 2 intonsis] intensis _H_ euxinis _M1_ inuisis _F2ul_ || 5

orba ... numeris] uerba ... numerus _C_ || cessauit] cessabit _B1_ || 6

uices] uias _T_ || 8 quae] quod _T_ || 9 Falerna] falerno _M_ || 10

triptolemo] triptolomo _CL_ tritolemo _F_ tritolomo _IT_ || det] dat

_FT_ || 11 interque] inter _I_ || 13 ad hunc carmen] carmen ad hunc

_fragmentum Louaniense Heinsii (Lenz)_ || 14 cunctandi] cunctanti _FH_

cunctadi _I_

nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, 15

sed siccum sterili uomere litus aro;

scilicet ut limus uenas excaecat *in undis*,

laesaque suppresso fonte resistit aqua,

pectora sic mea sunt limo uitiata malorum,

et carmen uena pauperiore fluit. 20

si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,

esset, crede mihi, factus et ipse Getes.

da ueniam fasso: studiis quoque frena remisi,

ducitur et digitis littera rara meis.

impetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, 25

qui prius in nobis esse solebat, abest;

uix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae

imponit pigras, paene coacta, manus,

17 uenas excaecat _MFIT_ cum uenas cecat _BCHL_ uenas cum caecat

_Castiglioni (Lenz)_ || in undis] in unda _F_ in aruis _Dalzell_

inundans _Madvig (Lenz)_ apertas _uel_ aquarum _Tarrant_ hiulcas _Merkel

olim (1884)_ || 18 laesaque] lessaque _Mac_ lapsaque _Merkel (1884)_ ||

resistit] resistat _L_ || 21 Homerum] homorum _H1_ _quid Cac, incertum

(hameo?)_ || 22 ipse _MFH_ ille _BCILT_ || 23 studiis] studii _FIMpc_ ||

quoque frena] frena quoque _Iac_ || 26 _quid pro_ qui _HP, incertum_ ||

nobis] uobis _M_ || abest] adest _T_ || 27 uix sumptae ... tabellae

_BCMFHL_ (uix _ex_ uin _C, ut uid_) uix sumpta ... tabella _T_ assumpte

... tabelle _I_ || 28 imponit] imposuit _I_

paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas

est mihi, nec numeris nectere uerba iuuat, 30

siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,

principium nostri res sit ut ista mali,

siue quod in tenebris numerosos ponere gestus

quodque legas nulli scribere carmen idem est.

excitat auditor studium, laudataque uirtus 35

crescit, et immensum gloria calcar habet.

hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis,

quasque alias gentes barbarus Hister obit?

sed quid solus agam, quaque infelicia perdam

otia materia surripiamque diem? 40

29 ne] nec _L_ || uoluptas] uolumptas _CM1_ uoluntas _FL_ || 30 numeris]

humeris _Cac_ || nectere] flectere _T_ || _32 add in marg I1, ut uid_ ||

32 sit ut] fuit _I (in ras?)_ fiat ut _H1_ fiat _H2_ || ista] illa _FIP_

|| 33 gestus] gressus _I1PF2ul_ gestus [_sic_] _F3ul_ || 34 legas] legam

_L_ legant _F2ul_ || idem est] obest _F1I1LP_ || 36 calcar] carcar _C_

|| habet] habes _Bac_ || _37 om P_ || 37 hic] haec _T_ || Corallis]

coraillis _Mac_ || 38 Hister] inster _L_ || obit _Damsté (Mnemosyne LXVI

32)_ habet _codd_ || 39 quaque] quamque _BC_ || 40 materia] materiam

_Bac_ || diem] **dem _Mac_

nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax,

per quae clam tacitum tempus abire solet,

nec me, quod cuperem si per fera bella liceret,

oblectat cultu terra nouata suo,

quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, 45

non bene de nobis quae meruere deae?

at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,

utiliter studium quod tibi cedit ama,

sacraque Musarum merito cole, quodque legamus

huc aliquod curae mitte recentis opus! 50

41 quia nec _BCH(Iac)_ me nec _IpcP_ neque me _MFLT_ || uinum] unum _C_

|| nec me] neque me _T_ || 42 tacitum _add I1 in marg_ tantum _C_ || 43

nec me] nec _Iac_ hec me _C, ut uid_ || 45 frigida] frigora _C_ ||

restant] restat _IP_ || 46 meruere] metuere _L_ || 47 at] ac _LP_ ||

Aonius] adonius _I_ | | 48 cedit] cedat _T_ || ama] amas _M2ul_ || 50

aliquod] aliquid _CP_

III

Conquerar an taceam? ponam sine nomine crimen,

an notum qui sis omnibus esse uelim?

nomine non utar, ne commendere querela,

quaeraturque tibi carmine fama meo.

dum mea puppis erat ualida fundata carina, 5

qui mecum uelles currere primus eras;

nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis,

auxilio postquam scis opus esse tuo.

dissimulas etiam, nec me uis nosse uideri,

quisque sit audito nomine Naso rogas. 10

ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta

paene puer puero iunctus amicitia;

ad ingratum _MFB2H2_ ad inuidum _I2_ || 1 conquerar] con****ar _M1_

(confitear _primitus?_) || sine _add M2_ || 2 qui sis] quis sis _HLTM2_

|| 3 ne] nec _(Bac)CH_ || commendere] commendare _CL_ || querela]

querelam _Cpc_ quelelam _Cac_ || 4 carmine] carmi/ne _I_ nomine _H_ || 5

dum] cum _M_ || 7 nunc quia] dum mea _F1_ || contraxit] traxit _M1_

abtraxit [_sic_] _M2_ || 9 me uis] uis me _IpcT_ uis _Iac_ || uideri]

fateri _M2ulF2ul_ tueri _P_ || 10 quisque] quique _HacP_ || sit _add

C1?_ || 11-12 _post 13-14 ponit B_ || 11 quamquam] qVAMQVAM _I2?c_

qUm _C (=quoniam)_ quamuis _M2ul_ || 12 iunctus] uinctus _HP_ ||

amicitia] amicia _M_

ille ego qui primus tua seria nosse solebam,

et tibi iucundis primus adesse iocis;

ille ego conuictor densoque domesticus usu; 15

ille ego iudiciis unica Musa tuis.

ille ego sum quem nunc an uiuam, perfide, nescis,

cura tibi de quo quaerere nulla subit.

siue fui numquam carus, simulasse fateris;

seu non fingebas, inueniere leuis. 20

aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram;

nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.

13 tua] sua _L_ || 14 iocis] locis _M2ul_ locus _P_ || 15 ille ego] ille

_Bac_ || DOMESticus _F1c_ denso _(Fac)_ || 16 unica] uinea _L_ || 17

ille] i/LE _B1c_ idem _(Bac)CM1H_ || ego sum] ego _Tac_ ego iudicii

_Bac_ || quem nunc an uiuam _Leidensis Heinsii_ qui nunc an uiuam

_BCMFHILT_ quem nunc an uiuat _Heinsius_ || 18 subit _Heinsius_ fuit

_codd_ || 19 fui] fuit _(Bac)CP_ || simulasse] simulare _F1_ || fateris]

fereris _Heinsius_ || 20 leuis] lenis _H_ || 21 aut age] eia age

_'uterque Medonii [=Bodleianus Rawl G 105, 106] pro diuersa lectione',

probante Heinsio_ || aliquam quae te mutauerit [mutauerat _C_ mutauit

_F_] iram _BCMFHIL_ aliquid quod te mutauit in iram _T_ || 22 est,

iusta] est ista _Iac_

quod te nunc crimen similem uetat esse priori?

an crimen coepi quod miser esse uocas?

si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, 25

uenisset uerbis charta notata tribus.

uix equidem credo, sed et insultare iacenti

te mihi nec uerbis parcere fama refert.

quid facis, a demens? cur, si Fortuna recedat,

naufragio lacrimas eripis ipse tuo? 30

haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur

quem summo dubium sub pede semper habet.

quolibet est folio, quauis incertior aura:

par illi leuitas, improbe, sola tua est.

23 quod te nunc crimen similem] quod te nunc similem crimen _H_ quae te

consimilem res nunc _FIL_ || uetat] ueta _L1_ || 24 an] aut _B_ || 25

facTisque _B2c_ || 26 charta notata tribus] parcere fama refert _C_ ||

27 sed et] sed te _I_ subito _(B1)C_ || 28 te ... nec] et ... non _T_ ||

parcere fama refert] charta notata tribus _C_ || 29 a] o _M1FILT_ ||

recedat _TM2_ recedit _BCM1FHIL_ 30 tuo] meo _HI_ || 31 stabili]

stabilis _L_ || quam sit leuis orbe] quam leuis orbe _C_ quantum sit in

orbe _L_ || 32 quem _fragmentum Boxhornianum Heinsii (=Leid. Bibl. Publ.

180 G)_ quae _BCMFHILT_ || summo dubium _scripsi_ summo dubio _C_ summum

dubio _BMFILT_ mundum dubio _H_ dubio summum _fort scribendum_ || 33

quauis] quamuis _MLP_ || aura] aura est _MF_ || 34 par _ex_ per _M, ut

uid_ || sola] fTa _L(=facta)_ || tua est] tuE E _C_

omnia sunt hominum tenui pendentia filo, 35

et subito casu quae ualuere ruunt.

diuitis audita est cui non opulentia Croesi?

nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.

ille Syracosia modo formidatus in urbe

uix humili duram reppulit arte famem. 40

quid fuerat Magno maius? tamen ille rogauit

summissa fugiens uoce clientis opem.

cuique uiro totus terrarum paruit orbis

. . . . . . . . . . . .

35 omnia] omina _M1FILT_ euentus _F2(gl)_ || pendentia] pedentia _I_ ||

36 ruunt] cadunt _M2ul_ || 38 tamen] etiam _Riese_ || 39 Syracosia

_Heinsius_ syracusia _CMFHILT_ siracuNa _B2c_ syracusa _Gothanus II 121,

saec xiii (André) 'etiam bene'--Heinsius_ || formidatus] fortunatus _M_

|| 40 famem] famen _C_ famE _L_ || 41 Magno maius] maius magno _I_ ||

ille] ipse _MI_ || 43-44 _damnat Bentley_ || 44 _om B1C_ indigus

effectus omnibus ipse magis _MHILTF2_ [(indigus: indiguus _M_ indigens

_F2ul_) (indigus ... omnibus: omnibus ... indigus _I_) (effectus: est

factus _IL_ effectis _Ellis[Owen 1894]_) (ipse: ille _T_) (magis: fuit

_F2ul_)] achillas pharius abstulit ense caput _F1_ _fragmentum

Louaniense Heinsii (Burman)_

ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, 45

quo uictrix totiens consule Roma fuit,

in caeno latuit Marius cannaque palustri,

pertulit et tanto multa pudenda uiro.

ludit in humanis diuina potentia rebus,

et certam praesens uix facit hora fidem. 50

'litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis,

et metues arcu ne feriare Gete',

'i bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos,

quicquid et in tota nascitur Anticyra'.

sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, 55

et summi poteram tela cauere dei.

tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta uidentur

dum loqueris fieri tristia posse puta.

45 ille] ipse _I_ || Iugurthino] iuigurtino _M, ut uid_ || Cimbroque]

cimboque _B_ || 47 latuit Marius _M_ iacuit marius _H_ marius latuit _L_

marius iacuit _BCFIT_ || 50 uix] non _M2ul_ || facit _R.J. Tarrant_

feret _BC_ habet _MFHILT_ || 52 Gete _Heinsius e codicibus_ Getae _edd_

|| 53 i bibe] ebibe _B_ || purgantes pectora sucos] purgantia pocula

sompnos _F2ul_ || 54 Anticyra] anticera _MI_ || 55 nec] ne _L_ || 57

laeta] lenta _Iac_

IIII

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis

non intermissis ut fluat imber aquis,

nec sterilis locus ullus ita est ut non sit in illo

mixta fere duris utilis herba rubis;

nil adeo Fortuna grauis miserabile fecit 5

ut minuant nulla gaudia parte malum.

ecce domo patriaque carens oculisque meorum,

naufragus in Getici litoris actus aquas,

qua tamen inueni uultum diffundere causam

possim fortunae nec meminisse meae. 10

nam mihi cum fulua solus spatiarer harena

uisa est a tergo penna dedisse sonum.

de consulatu sexti pompe(i)i _FB2H2_ pompeio amico suo _M_ ad sextum

pompeium _I2_ || 3 nec] non _F_ || 4 rubis _ex_ iubis _F_ || 6 ut] quin

_M2ul_ || nulla] ulla _M2ul_ || parte _BCMFHILT, sicut coni Bentley_

pace _P_ || 8 aquas] aquis _H_ || 9 uultum] uultumque _L_ || diffundere]

defendere _P, I ut uid_ || causam] causa _BCT_ || 10 possim] possem _L_

possum _F_ || nec] non _I_ || 11 cum] dum _FIT, sicut coni Bentley_ ||

solus _BC_ tristis _MFHILT_ || spatiarer] spatiare _Fac_ paciarer _Mpc_

paciare _Mac_ || 12 penna] pinna _C_

respicio, neque erat corpus quod cernere possem;

uerba tamen sunt haec aure recepta mea:

'en ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, 15

Fama, per immensas aere lapsa uias:

consule Pompeio, quo non tibi carior alter,

candidus et felix proximus annus erit.'

dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,

ad gentes alias hinc dea uertit iter. 20

at mihi dilapsis inter noua gaudia curis

excidit asperitas huius iniqua loci,

ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum,

pulsus et a sacro mense December erit,

purpura Pompeium summi uelabit honoris, 25

ne titulis quicquam debeat ille suis.

cernere iam uideor rumpi paene atria turba

et populum laedi deficiente loco,

13 neque _CMHL_ nec _BFIT_ || erat corpus _BCFL_ corpus erat _MHIT_ ||

19 rumore] sermone _H_ || 20 ad gentes] agentes _C_ || 23 reseraueris]

reseruaueris _L_ || 25 summi ... honoris] summo ... honore _I_ || uELABit

_F2c, ut uid_ || 27 paene atria] penetralia _I, F2ul ut uid_ laeta atria

_Burman, qui et_ plena atria _coniecit_

templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri

et fieri faciles in tua uota deos, 30

colla boues niueos certae praebere securi,

quos aluit campis herba Falisca suis,

cumque deos omnes, tum quos impensius aequos

esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.

curia te excipiet, patresque e more uocati 35

intendent aures ad tua uerba suas.

hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,

utque solet tulerit prospera uerba dies,

29 tibi ... adiri] tibi ... adire _L_ te ... adire _H2ul_ || 31 certae]

cerno _Owen (1915)_ certant _Damsté (Mnemosyne XLVII 33-34)_ || 32

Falisca] falesca _B_ palistra _F2ul ut uid_ || _post 32 distichon

excidisse putat Ehwald (_KB_ 63)_ || 33 omnes, tum quos _HL_ omnes tunc

quos _BCMFIT_ tunc hos ores _P_ omnes, tunc hos _Ehwald_ || 34 cupias]

capias _B, ut uid_ cupies _fort scribendum_ || erunt _B, sicut coni

Heinsius_ erit _MFHILT_ _om C_ || 35 curia te] cura te _H_ curiaque

_Heinsius_ || excipiet] excipias _C_ || patresque] partesque _C_ || e

_BCM_ ex _FHILT_ || uocati] uocari _C_ || 36 intendent] intendunt _BC_

|| ad _ex_ at _C_ || 37 hilarauerit] hilauerit _Mac_

egeris et meritas superis cum Caesare grates

(qui causam facias cur ita, saepe dabit), 40

inde domum repetes toto comitante senatu,

officium populi uix capiente domo.

me miserum, turba quod non ego cernar in illa

nec poterunt istis lumina nostra frui!

quamlibet absentem, qua possum, mente uidebo: 45

aspiciet uultus consulis illa sui.

di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum

nomen, et 'heu' dicas 'quid miser ille facit?'

haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor

protinus exilium mollius esse meum. 50

40 qui] que _Bac, ut uid_ || facias cur ita, saepe dabit _Riese_ facias

cur ita saepe, dabit _edd_ || dabit] dabunt _LF2ul_ || 43 cernar] cernor

_MIL_ cenor _H_ || 45 quamlibet _Heinsius_ qua libet _H1_ qua licet

_MacP_ quo licet _L_ quod licet _BCMpcFIT_ et licet _H2ul_ scilicet

_Castiglioni (Lenz)_ || mente _in ras F2_ || 46 aspicIET _I1c_ aspicuum

_(Iac)_ || 47 di _B_ dii _CMFHILT_ || nostrum] nomen nostrum _C_ || 48

miser ille facit] facit ille miser _T_ || 49 pertulerit] protulerit _H_

|| 50 mollius] micius _F2ul(=mitius)_

V

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures,

uerbaque honorato ferte legenda uiro.

longa uia est, nec uos pedibus proceditis aequis,

tectaque brumali sub niue terra latet.

cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemon 5

et maris Ionii transieritis aquas,

luce minus decima dominam uenietis in urbem,

ut festinatum non faciatis iter.

protinus inde domus uobis Pompeia petetur;

non est Augusto iunctior ulla foro. 10

si quis ut in populo qui sitis et unde requiret,

nomina decepta quaelibet aure ferat;

sexto pompeio _B2H2_ pompeo amico suo _M_ ad sextum pompeium _F_ ad

eundem sextum pompeium _I2_ || 4 latet] letet _Cac_ || 5 cum gelidam]

congelidam _F1_ || Thracen] tracem _I_ tracE _F_ || opertum] opertam

_L_ || nubibus] niuibus _LP_ || Haemon _Laurentianus 38 39, saec xv

(Lenz); Ven. Marcianus XII 106, saec xv (Lenz); editio princeps

Bononiensis (Lenz)_ hemum _BCMFHILT_ || 6 Ionii] ycarii _F2ul_ || aquas]

aquis _Mac?_ iter aquas _C_ _quid F2ul, incertum (extasis?)_ || 7 luCE

_F2c_ 8 faciatis] facietis _Cpc_ facetis _Cac_ || 9 Pompeia] ponpeia _C_

|| petetur _FT_ petatur _BCMHIL_ || 10 ulla] illa _CI_ || 11 qui] que

_Iac_ || requiret _BMFH_ requirat _CILT_

ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri

uera, minus certe ficta timoris habent.

copia nec uobis nullo prohibente uidendi 15

consulis, ut limen contigeritis, erit:

aut reget ille suos dicendo iura Quirites,

conspicuum signis cum premet altus ebur,

aut populi reditus positam componet ad hastam,

et minui magnae non sinet urbis opes, 20

aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati,

de tanto dignis consule rebus aget,

aut feret Augusto solitam natoque salutem,

deque parum noto consulet officio.

tempus ab his uacuum Caesar Germanicus omne 25

auferet; a magnis hunc colit ille deis.

13 fateri] fatendum _F_ futuri _(Bac)_ uerum _L2(gl)_ || 14 uera

_Hilberg, Die Gesetze der Wortstellung im Pentameter des Ovid 35-36

(fateri uera)_ uerba _codd (uerba ... habent)_ ficta _ex_ minus ficta _M_

|| 15 uobis] nobis _L_ || nullo] ullo _P, probante Heinsio_ || 18 cum

premet] comprimet _F1_ || altus] alter _B1_ || 19 positam] ualidam _H_

|| componet] componit _L_ || ad] in _F_ || 20 opes] opem _I_ || 21 aut]

at _H1_ || ubi erunt] ubi _C_ || uocati] uoocati _M_ || 23 aut feret

_BCFHILTM3ul_ aFferet _M2c_ || 24 parum noto] parum nato _C_ patrum toto

_Burman_ || 25 ab] et _BC_ || uacuum] uacuo _Heinsius_

cum tamen a turba rerum requieuerit harum,

ad uos mansuetas porriget ille manus,

quidque parens ego uester agam fortasse requiret.

talia uos illi reddere uerba uolo: 30

'uiuit adhuc uitamque tibi debere fatetur,

quam prius a miti Caesare munus habet.

te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre

barbariae tutas exhibuisse uias,

sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35

effectum cura pectoris esse tui,

addita praeterea uitae quoque multa tuendae

munera, ne proprias attenuaret opes.

pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat

se fore mancipii tempus in omne tui. 40

27 turba] cura _Heinsius_ || requieuerit] requierit _Cac_ requieurit

_F1_ || 30 reddere uerba] uerba reddere _I_ || 32 a miti] * miti _Fac_

amiti _BM1H_ amitti _L_ _om Iac_ || 33 referre] fateri _F_ || 35

Bistonium] bistanium _L_ || tepefecerit] tepefecerat _M_ tepecerit _Iac_

|| 36 cura] pura _Iac_ || _37-40 add B2 in margine_ || 37 uitae quoque]

sunt uite _M_ || 40 mancipii ... tui _CB2_ mancipium ... tuum _MFHILTB3_

mancipio ... tuo _Brissonius ('lib. VI. de Form. pag. 517'--Burman)_

mancipio ... tuum _Merkel (1853)_ || tempus] tepus _M_

nam prius umbrosa carituros arbore montes,

et freta ueliuolas non habitura rates,

fluminaque in fontes cursu reditura supino,

gratia quam meriti possit abire tui.'

haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate; 45

sic fuerit uestrae causa peracta uiae.

41 carituros] carituras _L_ || ueliuolas] ueliferas _M1_ || 44 possit]

posset _L_ 45 haec] hoc _MT_ || 46 peracta] peraC ta _F2c_

VI

Quam legis ex illis tibi uenit epistula, Brute,

Nasonem nolles in quibus esse locis.

sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum;

ei mihi, plus illud quam tua uota ualet.

in Scythia nobis quinquennis Olympias acta 5

iam tempus lustri transit in alterius.

perstat enim Fortuna tenax, uotisque malignum

opponit nostris insidiosa pedem.

certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,

numen ad Augustum supplice uoce loqui; 10

bruto _B2H2_ bruto amico suo _M_ ad brutum _FI2_ || 1 illis] ipsis _T_

|| 3 tu quod] tu qui _Lac, ut uid_ quod tu _IT_ || 4 ei _edd_ hei

_Barberinus lat. 26, saec xiii (Lenz)_ et _BCM1FILT_ si _H_ heu _M2ul_

|| illud] istud _H_ || ualet] ualent _FIT_ _H, ut uid_ || 5 Scythia]

sythia _HIL_ scithica _M_ || Olympias acta _LT_ olympias acta est

_BMFHI_ olimpia facta est _C_ || 5-6 Olympias acta iam _Housman (Owen)_

Olympias acta est. iam _edd_ || 7 perstat] praestat _CP_ || 8 opponit]

opposuit _H_ || nostris _in loco a prima manu relicto add F2_ nostrIs

_B2c_ || insidiosa] insidiosam _Cac_ inuidiosa _FHM2_ || 9 eras] erat

_(B1)C_ || pro me, Fabiae] fabie pro me _I_ || laus _BCMHILTF3_ dux _F1_

lux _F2, probante Burman_ || maxime] maxima _CP_

occidis ante preces, causamque ego, Maxime, mortis

(nec fueram tanti) me reor esse tuae.

iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;

ipsum morte tua concidit auxilium.

coeperat Augustus detectae ignoscere culpae; 15

spem nostram terras deseruitque simul.

quale tamen potui de caelite, Brute, recenti

uestra procul positus carmen in ora dedi;

quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum

iam modus et sacrae mitior ira domus. 20

te quoque idem liquido possum iurare precari,

o mihi non dubia cognite Brute nota;

nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,

hic tamen aduerso tempore creuit amor,

11 occidis] occidit _(B1)C_ || preces] pedes _M_ || causamque] causAQVE

_B2c_ || ego _add F2_ || 12 fueram] fuero _BC_ fuerim _British Library

Burney 220, saec xii-xiii (André)_ || 13 timeo nostram cuiquam] timeo

cuiquam nostram _F_ nostram cuiquam timeo _I_ || 14 tua] tuæ

_C(=tuae)_ || concidit] consul _Bac_ constitit _Némethy_ || 15 Augustus]

augstus _Iac_ augustum _Lac_ || detectae _scripsi_ deceptae _codd_

decepti _J. N. Grant_ || 18 positus] positis _C_ || 21 te quoque] teque

_I_ || idem] iam _F_ || possum] possim _F_ possem _T_ || 22 cognite]

condite _M2ul_ || nota] fide _LTM2ulF2ul_ || 24 hic] plus _T_ ||

aduerso] auerso _H_ || creuit _ex_ creauit _H_

quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret 25

passuros poenam crederet esse duos.

lenem te miseris genuit Natura, nec ulli

mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,

ut qui quid ualeas ignoret Marte forensi

posse tuo peragi uix putet ore reos. 30

scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,

supplicibus facilem, sontibus esse trucem.

cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,

uerba uelut taetrum singula uirus habent;

hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis 35

sentire et linguae tela subire tuae,

quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes

istius ingenui pectoris esse negent.

26 crederet] diceret _F2ul_ || 27 lenem] lene _C_ || 29 ignoret] ignorat

_TP_ || Marte _BCHI_ in arte _MFLT_ || 30 tuo] tuos _M_ || 31 eiusdem

est] eisdem est _Fac, ut uid_ eiusdem _Heinsius 'cum tribus libris'_ ||

uidentur _BMFH, sicut coni Bentley_ uidetur _CILT_ || 33 est] est seuere

_Mac_ || 34 taetrum _R. J. Tarrant_ tinctum _BCM1FHILT_ tritum _M2ul_

coctum _M2ul_ tinctu _Ehwald (_KB_ 83)_ tinguat _Merkel (1884)_ || 36

linguae _ex_ linge _B_ || 37 limantur] limatur _C_ || 38 ingenui

pectoris _scripsi_ ingenium corporis _codd_ ingenium nominis _D. R.

Shackleton Bailey_

at si quem laedi fortuna cernis iniqua,

mollior est animo femina nulla tuo; 40

hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum

notitiam pars est infitiata mei.

immemor illorum, uestri non immemor umquam

qui mala solliciti nostra leuastis, ero,

et prius hic nimium nobis conterminus Hister 45

in caput Euxino de mare uertet iter,

utque Thyesteae redeant si tempora mensae,

Solis ad Eoas currus agetur aquas,

40 auxilium subito tu sibi [_sic_] ferre soles _M2 in marg_ || 41 hoc]

haec _FHL_ || 43 uestri] uestrum _Heinsius_ || 44 mala _F2 in ras_ ||

solliciti _BCM2ul_ sollicite _M1FHILT_ || leuastis _Barberinus lat. 26,

saec xiii (Heinsius)_ leuatis _BCMFHILT_ || ero] ope _C_ || 45 hic] hinc

_HTP_ || nimium nobis] nimium uobis _BC_ nobis nimium _IacT_ || Hister]

inster _L_ || 46 Euxino] euxini _I_ euxinum _T_ eximio _F_ || uertet]

uertit _FP_ || 47 utque] atque _BHL2_ ante _codd Feschii et Hafniensis

Heinsii_ || si] ceu _Heinsius ('ante, Thyesteae redeant ceu tempora

mensae, / solis ad Eoas currus agetur aquas')_ || tempora] fercula

_'malim reponi, sed obstant libri ueteres'--Heinsius_

quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum

arguat ingratum non meminisse sui. 50

49 doluistis] lugetis _T_ || ademptum] adempto _Basileensis F IV 26,

saec xiii-xiv (Korn), probante Heinsio_ adeptum _LP_ || 50 arguat]

arguar _B_

VII

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad oras,

ut positis reddas iura sub axe locis,

aspicis en praesens quali iaceamus in aruo,

nec me testis eris falsa solere queri;

accedet uoci per te non irrita nostrae, 5

Alpinis iuuenis regibus orte, fides.

ipse uides certe glacie concrescere Pontum,

ipse uides rigido stantia uina gelu,

ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx

per medias Histri plaustra bubulcus aquas, 10

aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,

et telum causas mortis habere duas;

uestali _B2H2_ ad uestalem amicum suum _M_ ad uestalem _FI2_ hanc

epistulam misit uostali _L_ || 1 Euxinas] exunias _I_ || horas [=_oras_]

_CI_ undas _BMFHLT_ || 2 locis] getis _T_ || 3 praesens] praeses _P_ ||

iaceamus] aceamus _Cac_ || 4 queri] loqui _IM2ul_ || 5 nostrae] semper

_Iac_ || 6 Alpinis] Arpinis _Verpoorten (Lenz)_ || 8 uina] rura _F2ul_

|| 9 ut ducat Iazyx _BCMFHIT_ [Iazyx _Merula (Burman)_ iahis _B_ ayzys

_C1_ iazys _C1?ul_ iatis _M_ iazis _F_ yacis _H_ hiacis _I_ yases _T_]

trahat ut glatiati _L_ educat ut altas _P_ || 10 bubulcus] bububcus _B_

|| _11-12 post 13-14 ponit T_ || 11 et mitti] et miti _Iac_ admitti

_F2ul_ || adunco] aduuco _Lac_ || 12 telum] ferum _T_ uulnus _F2ul_

atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,

non etiam proprio cognita Marte tibi!

tenditur ad primum per densa pericula pilum, 15

contigit ex merito qui tibi nuper honor;

sit licet hic titulus plenis tibi fructibus ingens,

ipsa tamen uirtus ordine maior erit.

non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam

puniceam Getico sanguine fecit aquam, 20

non negat Aegissos, quae te subeunte recepta

sensit in ingenio nil opis esse loci;

The Last Poems of Ovid · 第 4 / 27 段