NÆNIA.

O QUOT odoriferi voitatis in aëre venti,

Cæruleum tegmen vestra sit ala mihi:

Tuque sedens Parnassus ubi caput erigit ingens,

Dextra veni, Clio: teque docente canam.

Jam suaves somnos Tholus affectare Theatri

Cœperat, igniflui trans laqueare poli:

Alectûs consanguineam quo tempore Erinnyn,

Suave soporatam, coepit adire quies.

Lustra sed ecce labans claudo pede Lemnia linquit

Luridus (at lente lugubriterque) Deus:

Amisit veteres, amisit inultus, amores;

Teter habet Venerem terribilisque Cyclops.

Electri nebulas, potioraque somnia vero;

Quotque placent pueris gaudia, quotque joci;

Omnia tristiæ fas concessisse superbæ:

Admissum Pietas scitque premitque nefas.

Respice! Nonne vides ut Erostratus alter ad ædem

Rursus agat flammas, spreta Diana, tuam?

Mox, Acheronteis quas Parca eduxit ab antris,

Druriacam nubes corripuere domum.

O ubi purpurei motus pueri alitis? o qui

Me mihi turbineis surripis, angor, aquis!

Duc, labyrintheum, duc me, mare, tramite recto

Quo rapidi fontes, pigra caterva, ruunt!

Jamque—soporat enim pectus Vindicta Virago;

Omnibus a venis sanguinis unda salit;

Gorgoneique greges præceps (adverte!) feruntur—

Sim, precor, o! semper sim tibi junctus ego.

“LEAVES HAVE THEIR TIME TO FALL.”

Verses and Translations · 第 34 / 43 题