VII

Tandem Ulixēs post vīcēsimum annum,

sociīs āmīssīs, sōlus in patriam rediit. Statim

ad casam Eumaeī, subulcī suī, sē contulit. Sed

Eumaeus dominum suum nōn āgnōvit. Canis

autem, quī Ulixem facile āgnōvisset, eī blandīrī

incēpit. Quō factō, Ulixēs omnia Eumaeō

exposuit, et quōmodo rēs ibi sē habērent

quaesīvit. Cuī Eumaeus, "Post profectiōnem

tuam," inquit, "cōnfestim procī ad Pēnelopēn

in cōniugium petendam vēnērunt. Quōs hāc

conditiōne Pēnelopē differēbat: _Cum tēlam

texuerō, nūbam_. Noctū autem quae diē

texuerat retexēbat; quō modō procōs semper

differēbat." Quibus audītīs, Ulixēs, cōnsiliō

cum Eumaeō initō, procōs omnēs interfēcit.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 80 / 124 题