I
Ulixēs cum, Īliō captō, in patriam Ithacam
redīret, tempestāte ad Lōtophagōs est dēlātus,
quī lōtum edēbant, quae tantam suāvitātem
omnibus praestābat, ut quī gustābant, oblīviōne
captā, domum redīre nōllent. Ad eōs sociī duo
ab Ulixe mīssī, cum herbam ab incolīs datam
gustāssent, oblīviōne, ut fierī solēbat, obrutī,
ad nāvēs nōn reversī sunt. Quōs cum Ulixēs
diū frūstrā exspectāsset, cum aliīs sociīs, ut
quid agerent illī invenīret, profectus est.
Quibus inventīs, diū persuādēre ut sēcum
redīrent cōnātus est; dēnique arcessītīs vinculīs,
omnēs ad nāvem redūxit vīnctōs.
[Image: ULIXĒS AD ĪNSULAM CYCLŌPUM NĀVEM APPULIT.]