ŌTUS ET EPHIĀLTĒS

Ōtus et Ephiāltēs mīrā māgnitūdine dīcuntur

fuisse. Hī novem digitōs singulīs mēnsibus

crēscēbant. Itaque, cum essent annōrum

novem, in caelum ascendere sunt cōnātī, quī

aditum sibi in hunc modum faciēbant. Montem

enim Ossam super Pēlion posuērunt, aliōsque

montēs cōnstruēbant. Quae cum fēcissent,

Apollō, ob audāciam īrātus, inter eōs cervam

mīsit, quam illī, furōre incēnsī, dum iaculīs

interficere volunt, alter alterum interfēcērunt.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 72 / 124 题