SĪMIĪ QUĪ HOMINĒS SĒ ESSE SIMULĀVĒRUNT

Dīcitur rēx aliquis Aegyptius sīmiōs

quondam docuisse saltāre Pyrrhicham, eāsque

bēstiās, (facillimē autem hūmānās imitantur

āctiōnēs) celeriter didicisse saltāre, purpureīs

vestibus indūtās, persōnīsque circumdatās; diū

probātum spectāculum; dōnec spectātor aliquis

urbānus, quī nucēs sinū gereret, prōiēcerit eās

in medium. Tum vērō sīmiī, vīsā rē, oblītī

saltātiōnis, repente prō hominibus sīmiī, quod

erant scīlicet, factī, lārvās contrīvēre, lacerātīsque

vestibus, dē frūctibus invicem dēpūgnārunt–

quod rīsuī fuit spectātōribus.

Fabulae, virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae · 第 63 / 124 题