Vītātīs omnibus, ad lītus contendī, ubi,
sēcrētō recēssū ēlēctō, mē somnō dedī. Circā
prīmam ferē noctis vigiliam pavōre subitō
experrēctus lūnam candōre nimiō flūctibus
ēmergentem vīdī. Ita fulgēbat lūna, ut mihi
quidem nūllum esset dubium quīn dea quaedam
esset. Eam igitur statim precātus sum ut
fīnem labōribus meīs tandem pōneret. "Rēgīna
caelī," inquam, "dēpelle quadrupedis dīram
faciem, redde mē cōnspectuī meōrum, redde mē
mihi. Āc sī quod offēnsum nūmen inexōrābilī
mē saevitiā premit, morī saltem liceat, sī nōn
licet vīvere." Hunc ad modum fūsīs precibus,
iterum dormītum iī, et, ecce! pelagō mediō
voltum etiam deīs venerandum ērigēns dīvīna
ēmergit faciēs; quae, excussō pelagō, ante mē
cōnsistere vīsa est. "Ēn adsum," inquit,
"tuīs, Lūcī, commōta precibus. Flētūs et
lāmentātiōnēs iam mītte. Crās meī honōris
causā cīvēs hūius oppidī pompam sacram
dūcent. Huic pompae sacerdōs inerit, quī
corōnam rosīs intextam dextrā portābit. Eī
appropinquā, ut corōnam dēvorēs."