Quod tam bene hūmānās imitābar āctiōnēs,
dominus meus valdē gaudēbat. Mox, cubitō
suppositō, mēnsam accumbere, deinde luctārī,
etiam, sublātīs pedibus, saltāre mē docuit;
quodque mīrābilius erat omnibus, verbīs nūtum
ita accommodāre, ut quod nōllem, sublātō, quod
vellem, dēiectō capite, mōnstrārem. Quae
omnia, ut dominō meō mōrem gererem, perfacile
fēcī; quī cum nimiōs vidēret mē
spectātum domum suam frequentēs, obserātīs
foribus āc singulīs modo spectātōribus admīssīs,
stipēs ob spectāculum accipere coepit. Pūblicum
dēnique spectāculum adhibēre cōnstituit.
Erat mulier quaedam quae īnfandī crīminis
accūsāta ad bēstiās erat damnāta. Dominus
igitur meus, quī magistrātus erat, mē cum hāc
muliere, priusquam ad bēstiās iacerētur, in
pūblicō cēnātūrum esse ēdīxit.