Grabātulus meus tantā impetūs violentiā
prōsternitur. Mē quoque ēvolūtum ēiectumque
tegit. Dum in fimum dēiectus quid
acciderit mīror, duās prōvectae aetātis mulierēs
videō. Lucernam ferēbat prīma, altera
spongiam et gladium nūdum. Ad Sōcratem,
quī altē dormiēbat, appropinquāvērunt, et ea
quae gladium ferēbat, capite ēius ad dextram
dīmōtō, per iugulum capulō tenus gladium
tōtum dēmersit. Deinde sanguinem effluentem,
ūtre admōtō, ita dīligenter excēpit ut
nūlla stīlla appārēret ūsquam. Tum, dextrā
per volnus ad vīscera penitus immīssā, cor
miserī contubernālis meī extrāxit. Quibus
factīs, ambae statim abiērunt.