QUOMODO EVENIT UT PENIS PRIMUM CUM VAGINA COIIT.

Penis autem olim rure solus habitabat, hand procul a Testiculis, amico

ejus, qui magus erat valde peritus, atque fundum proximum incolebat.

Ultra tamen praedia Penis villam parvam habebat Vagina. Penis forte ad

villam Vaginae vagatus, et fame afflictus, illam palmae nuces, quas

nuper in horto collegerat, rogavit, scilicet quod ipse totam diem in

agro laborasset nec sibi cibum parare potuisset. Nec abnuit Vagina,

sed se pauperem esse dicebat, et Penem debitum reddere alio tempore

opportere. Quo pacto Penis cum nucibus abiit. Paullo postea Vagina haud

procul ab aedibus Penis ligna capite ferebat, et, debiti memor, domum

ejus aggressa, “Esurio” inquit “O Penis, cum totam diem haec ligna

collegi, nec mihi cibum parare potui. Redde igitur nuces quas debes.”

Penis tamen noluit, et Vagina iterum vehementius nuces postulabat;

deinde, cum se nihil profiteri sentiret, ligna in terram irata dejecit,

seque insuper prostravit. Unum autem e lignis quod peracutum erat

Vaginam inter crura altius vulneravit, gravique dolore afflixit.

Quod visum Penis aegre ferebat, atque ligno extracto et vulnere aqua

perluto Vaginam domum duxit. Haec tamen interdum, magno dolore pressa,

lamentari non desinebat, quod maxime Penem pigebat, qui eam penitus

amabat, etiamsi nuces debitas reddere noluerat. Itaque Penis domum

regressus servum jussit in villam Vaginae properare atque vulneri

medicamenta adhibere. Quo facto servus, cum Vagina nihilominus inter

gemitus vociferabat se vehementer dolentem sanari a Pene opportere,

qui causa malorum fuisset, ad Penem regressus ea quae dixerat Vagina

nuntiavit. Quae audita Penis diu meditatus statim ire amicum suum,

Testiculos, consultum statuit, qui maxime sapiens diceretur. At

Testiculi, de Vaginae vulnere certior factus, dixit Penem Vaginam

sanare posse si verbis suis obtemperet; et Penis laetus se velle

omnia facere quae necesse essent asseverabat. Eo autem tempore Penis

nunquam erectus fiebat. Itaque Testiculi “Liquore” inquit “te implebo

ita ut erectus fias; deinde i ad Vaginam teque in vulnus insere; quo

facto te paene foras extractum iterum atque iterum in vulnus impelle,

dum tandem liquorem quo te implevi in vulnus vomes.” “At si quidam”

inquit Penis “inimicus mihi gladio instabit jam in vulnere condito,

inopinantem interficere poterit.” “Bono animo es” inquit Testiculi

“ego enim a tergo vigilabo pro te ne quid infaustum accidat.” Itaque

Penis ad Vaginam properavit et omnia quae amicus jusserat perfecit. At

Vagina medicinam sibi magnopere profuisse dixit, et Penem precata

est ut omni quaque nocte veniret eodem modo vulnus sanaturus. Paucis

itaque diebus Vagina convaluit, sed rima alta in corpore manebat. Ex eo

tempore etiam Testiculi et Penis in uno juncti sunt, ita ut Testiculi,

quoties Penis Vaginam videat, eum liquore implet per quem validus

fit. At si quid incommodi Vagina habeat, vel alio sit qui vehementius

rixetur, tum Penis erectus non fit, nec rimam intrare potest.

(Told by Ennenni, a singing and dancing girl of Okuni. May 18th, 1911.)

[Illustration: _Plate I._

Ikom folk stories from Southern Nigeria · 第 57 / 61 题