CROSSING RIVERS ON SKINS.

The mode of crossing a river on skins, mentioned by Layard (_Nineveh and

its Remains_, 5th edition, vol. i. p. 129., vol. ii. p. 381.) is also

referred to in the works of the following ancient writers. I quote

_Facciolati Lexicon Totius Latinitatis_, in vocibus _Uter_ et

_Utricularius_. [Edit. _Furlanetto_, 4to.]

"Frequens fuit apud veteres utrium usus ad flumina trananda, _Liv._ 21. 27.

Hispani, sine ulla mole, in utres vestimentis conjectis, ipsi cetris

suppositis incubantes, flumen tranavere, _Cæs._ B.G. i. 48. Lusitani,

peritique earum regionum cetrati citerioris Hispaniæ, consectabantur,

quibus erat proclive transnare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut

sine utribus ad exercitum non eant, (Cf. _Herzog._, qui longam huic loco

adnotationem adscripsit), _Curt._ 7. 5. Utres quam plurimos stramentis

refertos dividit; his incubantes transnavere amnem, _Plin._ 6. 29. 35.

Arabes Ascitæ appellati, quoniam bubulos utres binos sternentes ponte

piraticam exercent, _h.e._ utribus junctis tabulas instar pontis

sternentes. Adde _Front. Strat._ 3. 13., et _Ammian._ 30. 1. _med._"

"Utricularii vocabantur qui utriculos, seu utres inflatos ratibus ita

subjiciebant, ut iisdem flumina transnare possent. Eorum collegium in

quibusdam urbibus ad flumen aliquod sitis habebatur, ideoque utricularii

sæpe cum nautis conjunguntur, _Inscr._ ap. _Mur._ 531, n. 4. Ex voto a solo

templum ex suo fecerunt collegio utriculariorum."

Notes and Queries, Number 62, January 4, 1851 · 第 8 / 84 题