DOCUMENTO N. XXII.

_Dyalogus mortis et Pontificis laborantis febre. 1500._

P. quid mors seva petis. M. te. P. me quo jure. M. quod hora en

properat. P. quid ais. M. parcaque fila secat.

P. heu mihi. M. quid luges? P. parum vixisse. M. videtur omnib. at

nimium. P. cur rogo. M. quod malus es.

P. dic quid queso mali comisi? M. causa fuisti quod prede Gallis

Itala Terra fiat. Non hoc parum. P. invitus feci non sponte:

necesse sed fecisse fuit. M. Jam satis est morerer.

P. hoc numquid solum cogit me Tartara adire. M. non fas esse tibi

quod scelus omne putas.

P. quod scelus heu miserum. M. solitus quod rendere cuncta per fas

atque nephas. P. penitet. M. hoc nihil est.

P. seva nimis cur hoc nihil est. M. in funere quando haud prodest

aliquem penituisse mali.

P. Julia me miserum cur non defendis: amavi si te corde magis. M.

digna lenone satis. Nunc morerer et te non defendet Julia: neque

enixa est utero terque quaterque tibi.

P. Da saltem ante obitum. M. Garris. P. concede rogatis hoc unum.

M. insanis. P. hoc. M. citius morere.

P. hoc. M. cedo. P. ut peream illius susceptus in ulnis que modo ab

hispania vecta puella mihi est.

M. hec est illa senem que te sine fine coegit insanire furor: non

amor hem morere.

P. ergo mihi moriendum est. M. est. P. qua morte.

Lucrezia Borgia secondo documenti e carteggi del tempo · 第 90 / 160 题