I. D. o. n. Anno pont. et Ind. quibus supra mensis vero Mai die
XX^ma in presentia R^mi in xpto pris dni. R. Cardinalis et Epi.
portuensis S. R. E. Vicecancellarii ac R.^orum patrum dni Bartholomei
Martini Epi Segobricensis dni Francisci Garzett Canonici Toletani et
Johannis Staglie civis Romani et mei publ. notarii ad hec adhibitorum
et rogatorum. Cum sicut infrascripte partes asseruerunt et sponte
confesse fuerunt, alias inter mag.^cum dom. URSINUM filium quond.
mag.^ci dni LUDOVICI DE URSINIS dni Castri Vasanelli et mag.^cam
dnam dnam ADRIANAM matrem et tunc tutricem dicti dni Ursini ex una
et mag.^cam et honestam puellam dnam Juliam filiam quondam Mag.^ci
viri dni PETRI LUISII DE FARNESIO tunc in humanis existentis et ipsum
quond. dom. petrum ut patrem et legitimum tunc administratorem prefate
Julie parte ex altera contracta fuerint sollemnia sponsalia de futuro
cum promissionibus dotis et aliis promissionib. et pactis inter eos
initis et contractis et ad presens dicti sponsi puberes facti dicta
sponsalia rata grata et firma habentes in dicta promissione ipsorum
nomine facta perseverantes ac persistentes dicta sponsalia ac legitimas
nuptias solemni ac legitimo consensu de presenti interveniente et per
traditionem et immissionem anuli sponsalis contrahere velint et de
dicta dote promissa ydoneas cautiones facere et recipere. Ea propter
[Mag.^cus vir dnus ALEXANDER filius et heres prefati quond. dni petri
loisi de farnesio et ut frater et conjuncta persona prefate dne Julie
qui primo et ante oia cum juramento sollemni tactis corporaliter sacris
scripturis in manibus mei Not^i ad sancta Dei evangelia infrascripta
oia et singula perpetuo attendere et observare et contra non facere
dicere vel venire ratione sue minoris etatis XX^ti aut XXV annor. nec
restitutionem in integrum postulare pro se ipso ac vice et noie Mag^ci
viri dni ANGELI DE FARNESIO sui germani fratris et coheredis pro quo
et se et bona sua principaliter et in solidum obligavit et de rato et
rati habitione promisit et se facturum et curaturum ita et taliter et
cum effectu quod dictus suus frater infrascripta oia et singula rata
et firma habebit et contra non faciet dicet vel veniet ut supra. Et una
cum prefato dno Alexandro] [Hoc totum scriptum fuit antequam stipulatum
fuerit instrumentum deinde non fuit stipulatum quia defuit presentia
dni Alexandri qui expectabatur et non venit ideo sic cancellatum fuit
manu mei Notii.] Rd^us in xpo pr. dnus JACOBUS DE GAYTANIS prothonotar.
apostolicus et Mag^cus et generosus vir dnus COLA DE GAYTANIS germani
fres avunculi conjuncteque persone ejusdem Julie similiter de rato et
rati habitione promictentes et sese in solidum obligantes et ex certa
scientia obligari et teneri volentes promiserunt, et sollemni pactione
et stipulatione intervenientib. convenerunt, dicto dno URSINO sponso
prefate dne Julie presenti et michi Notº ut publice persone legitime
stipulanti nuptiar. tempore et infra dilationes infrascriptas dare
solvere numerare et in pecunia numerata cum effectu traddere eidem
dno Ursino pro dote et dotis promisse nomine ad opus et utilitatem
prefate dne Julie summam et quantitatem trium milium et quingentor.
ducator. auri de camera ad computum LXXII. bl. pro quolibet duc.
de qua integra summa dotis Mille solvere promiserunt infra termin.
duor. annor. proxime futuror. a die presentis contractus incipiendor.
et ut sequitur finiendorum Reliquos vero solvere promiserunt infra
dilationes infrascriptas vz. quia singulis futuris annis post cursum
dictor. duor. annor. solvere promiserunt dicto dno. Ursino ducatos
sexcentos usque ad integram solutionem totius summe dictor. trium
milium quingentor. ducator. cum omnib. dannis expensis et interesse
dicta ex causa et indefectum solutionis predictor. vel aliorum ipsorum
patiendis faciendis et incurrendis de quib. stare et credere simplici
dicto et justo dicti dni Ursini et suor. heredum et successor. absque
alia judicis taxatione seu boni viri arbitratu me Not.º sollemniter
stipulante pro eo et dictis heredib. et successorib. omnibusq.
quor. interest vel intererit in futurum Cum pactis et conventionibus
sollemni stipulatione vallatis de restituenda vel lucranda dicta dote
in omnem casum et eventum matrimonii dissolvendi secundum formam et
dispositionem juris communis et secund. consuetudinem inter magnates
urbis hacten. observatam. Et precibus et rogatu prefator. dnor.
ALEXANDRI DE FARNESIIS dni JACOBI prothon. et dni COLE DE GAYTANIS
sui fris. et cujuslib. ipsor. Magcus vir dom. Gabriel de Cesarinis ac
ven. vir dom. FRANCISCUS DE LENIS Canonicus Roman. et dom. MARIUS DE
MELLINIS Franciscus de Lenis filius et specialis nuntius R^di ptris dni
petri de lenis Clerici cam^re apostolice ab eo prout asseruit ad hoc
missus pro quo et se obligando de rato promisit et LELLUS STEFANI DE
LELLIS et FRANCIS. TEOLI omnes cives Romani sartus se ad infrascripta
non teneri nec obligari sed teneri et obligari volentes ex certa eorum
et cujusq. ipsor. scientia ipsi et quilib. ipsor. pro rata sponte
sollemniter fidejubendo et intercedendo promiserunt et juraverunt
se facturos et curaturos ita et taliter et cum effectu quod dicti
principales expromissores predicta omnia et singula per eos promissa
et pacta observabunt et adimplebunt et temporib. et dilationibus
supra expressis dictam promissam dicto dno Ursino persolvent. Alias
teneri voluerunt ipsi et quilib. ipsor. pro rata ad integr. solution.
dictor. trium mil. et quingentor. ducator. infra dilationes supra
expressas vd. quisq. pro rata sua tantum Que quidem omnia et sing.
tam dicti principales expromissores quam fidejussores prefati perpetuo
attendere et observare ut sup. promiserunt, contraq. non facere dicere
nec venire pro quib. obligaverunt sese et omnia et sing. ipsor. bona
mobilia stabilia presentia et futura et voluerunt pro predictis posse
conveniri et cogi in omni loco et in omni foro et coram quocunq. judice
ecclesiastico vel seculari et feriatis dieb. quibus renuntiaverunt
expresse, renuntiaverunt et privilegio fori et omnib. exemptionib. ac
defensionib. quib. contra promissa facere dicere vel venire possent vel
aliquis eorum posset. Renuntiaver. etiam expresse dicti expromissores
et fidejussores capituli divi hadriani et nove constitutionis beneficio
ac beneficio de duob. vel plurib. reis debendi dividendar. et cedendar.
actionum. Et juraverunt omnes sollemniter. Rogaveruntq. me notarium et
dederunt potestatem.
Actum in domib. prefati R.^mi D. Vicecancellarii in cam. stellarum
presente ipso R.^mo dno aliisque prenominatis supra descriptis etiam
pro testibus adhibitis et rogatis.
Eisdem Anno pont. mense die vero XXI. factus fuit sollemnis contractus
nuptiar. [Arratio solemnis] per immissionem anuli et legitimo consensu
interveniente per verba vis volo ad interrogationem mei Notarii Si
vellent alter in alterius legitimum matrimonium. primo dictus Ursinus
respondit velle deinde similiter prefata dna Julia ibid. presens ipsum
Ursinum in legitimum virum habere velle respondit Adstantibus ibi
R.^mo d.^no Vicecancellario prefato R.^mo d.^no CARDINALE DE URSINIS
R^mo d.^no RINALDO DE URSINIS Archiep. Florentino et magna prelatorum
et Magnatum et Nobilium Viror. multitudine. In domib. prefati dni
Vicecancellarii in porticu seu viridario de quib. ego idem Notarius
rogatus fui cum potestate extendendi in ampliori forma si opus fuerit.
Eisd. anno pont. mense et die et in eod. loco personaliter constitutus
coram me Not. et testib. infrascriptis Mag.^cus vir d^nus ANGELUS DE
FARNESIO [Promissio indemnitatis cum ratificatione facta per M. d.
Angm de farnesio.] qui primo et ante omnia cura sollemni juramento
tactis sacris scripturis renuntiavit beneficio minoris etatis XXV.
annor. et asserens se esse maiorem XX^ti et promisit non contravenire
ac de rato et rati habitione promisit pro dno Alexandro ejus germano
fare et se facturum certa prout asseruit habens scientiam de contractu
promissionis dotis nomine dne Julie sue sororis Mag.^co d^no Ursino et
de fidejussorib. prefatis pro summa trium mil. quingentor. ducator.
et de aliis contractis in obligatione per eos facta Ad requisitionem
et interpellationem Mag.^ci d^ni Nicolai de Gaitanis ibidem presentis
ac etiam mei Not.^ii publici sponte et ex certa ejus scientia et non
per errorem Ratificavit emologavit et confermavit omnia et sing. facta
gesta promissa et contracta per ipsum Mag.^cum d^num Nicol. Gaytanum
ipsius dni Angeli et fratris nomine in dicto contractu sponsalium
contenta et celebrata ac fidejussiones propterea prestitas et omnia
et sing. in ipso contractu contenta et promisit ipsum dnum Nicolaum et
alios expromissores et fidejussores perpetuo conservare ac dissobligare
et liberare ab omni obligatione promissionis in fidejussione per eos
prestita me Not.º ut publica persona presente et stipulante. Alias
teneri voluit dictus dnus Angelus pro se et dicto suo fratre ad omnia
et singula damna etc. de quibus etc. et pro quibus etc. Et voluit etc.
et renuntiavit etc. et juravit, et dedit potestatem etc.
Actum ubi supra presentibus egregio legum doctore dno FRANCISCO DE
MAXIMIS et viro nobile PETRO DE VALLE Romanis civibus testibus etc.
(Protocollo del Notaio Camillo Beneimbene.)