8 giugno 1486.

Eodem anno pont. Ind. et mense die vero VIII. Junii. In presentia

mei not. et testium etc. honesta Mulier DNA VANNOTIA relicta quond.

dni... scriptoris apostolici Intendens ad secunda vota transire ac

se matrimonio collocare et nuptias contrahere cum spectabili viro dno

CARULO CANALE DE MANTUA.

Ante nuptias donavit eidem presenti et acceptanti ducatos auri in

auro Mille et ultra donavit eidem similiter psenti et acceptanti unum

ex officiis sollicitator. bullarum aplicar. et (promisit) facere et

curare quod suis sumptibus dictum officium dicto dno Carulo conferatur

vel gratis concordetur. Amplius et promisit eid. psenti in dotem et

dotis nom. et pro jocalibus dare tradere et consignare eidem illud

quod concorditer asseruerunt fuisse constitutum inter eos per manus

spectabilis viri Dni Francisci de Maffeis scriptoris apostolici ac

basil. S. Petri canonici et laurentii Barbarini de Catellinis Ro^ni

civis presentium et sic esse affermantium quorum dictis stare et

credere promiserunt et convenerunt et tempore quo fiet salutio dotis

promiserunt facere contractus cum cautelis ypotecis promissionibus

et stipulationib. consuetis et cum dicta donatione dotis et jocalium

constitutione. prefatus dnus Carolus interrogatus per me notar.

ut publicam personam si volebat recipere habere et tenere in suam

legitimam uxorem prefatam dnam Vannotiam respondit volo et similiter

interrogata dicta dna Vannotia si volebat recipere dictum dnum carolum

presentem in suum legitimum Maritum et ipsum pro legitimo viro habere

et tenere secundum ritum sancte matris ecclie respondit volo. Et

sic mutuo consensu et interveniente anuli aurei immissione in digito

anulari ipsius dne Vannotie per ipsum dnum Carolum immissi matrimonium

legitimum ac mutuo consensu interveniente per verba de presenti

sponte contraxerunt. Que quid. omnia et singula perpetuo attendere et

observare promiserunt. Rogaveruntque me not^m ut publicum conficerem

instrumentum unum vel plura et totiens quotiens etc.

Acta fuerunt hec Rome in domo habitationis prefate dne Vannotie

site in R^ne Arenule juxta plateam de branchis presentibus Rd.º pre

dno (_mancano parecchie parole_) Juliano Gallo Mercatore Bruchardo

Barbarino et Dodro (sic) de Carnariis et aliis quampluribus testibus ad

predicta vocatis et rogatis.

(Protocollo del Notaio Camillo Beneimbene,

nell'Archivio de' Notai al Campidoglio.)

Lucrezia Borgia secondo documenti e carteggi del tempo · 第 54 / 160 题