K.

The following brief account of De Lyra is given by Bishop Bale in his

“Illustrium Majoris Britanniæ Catalogus.”

“Nicolaus Lyranus ex Judæorum genere Anglus; atque Hebræorum Rabbinos

in literis Hebraicis ab ipsa pueritia nutritus, illud idioma sanctum ad

unguem, ut loquuntur, novit. Qui mox ut frequentasset scholas publicas,

ac minoritarum quorundam sincerioris judicii audisset conciones;

abhorrere coepit a Talmudicis doctrinis, atque ita a tota sua gentis

insania stultissima. Conversus ergo ad Christi fidem, ac regenerationis

lavacro lotus, Franciscanorum familiæ, se statim adjunxit. Inter quos

scripturis sanctis studiosissimus ac longa exercitatione peritus, Oxonii

et Parisiis, cum insulsissimis Rabbinis, qui plebem Judaicum vana Messiæ

adventuri pollicitatione lactaverant, disputationibus et scriptis,

mirifice conflictavit. Denique contra eorum apertissimas blasphemias,

utrumque Dei testamentum diligentiori examine et elucidatione explanavit.

Si in plerisque, ut ei a multis imponitur, deliravit, tempori est

imputandum, in quo fere omnia erant hypocritarum nebulis obscurata.

Meliorem certe cæteris omnibus per eam ætatem navavit in scripturis

operam. De verborum simplicitate non est quod conqueritentur homines,

cum a vocabulis æstimanda non sit æterni patris veritas. Præclara

scripsit opuscula, ut prædictus Tritemius habet, quibus nomen suum

celebriter devenit ad posteritatis notitiam.――Doctor Martinus Lutherus,

in secundo et nono capitibus in Genesim, se ideo dicit amavisse Lyranum

atque inter optimos posuisse, quod præ cæteris interpretibus diligenter

fuerit historiam prosecutus. Claruit A. C. 1337, quo Danielem exposuit,

ac Parisiis demum obiisse fertur.”

The Jews in Great Britain Being a Series of Six Lectures, Delivered in the Liverpool Collegiate Institution, on the Antiquities of the Jews in England. · 第 127 / 138 题